Jahrgang 
1853
Einzelbild herunterladen

III

His autem praeceptis, quae proposuit Horatius de persondrum charactere proprio diligenter et ita ser- vando, ut earum indoles et natura nullam in partem aut addendo aut demendo aut mutando deformetur, subücitur quaestio illa, unde carminum materia, quae dicitur, pelenda sit(V. 119 135). Peti autem ea potest vel ex antiquitate(v. 120 124), ita ut res memoriae prodilae diligenter describantur atque ex vero adumbrentur, vel ex ingenio, ita quidem, ut res ficlae atque ab aliis nondum tractatae omnibus ex partibus inter se conve- niant(v. 126. 127), vel ex imitatione aliorum, qui certis ingenii speciminibus praestantes sunt(V. 128 135); qua in re ita versandum, ut nec presse sequaris vestigia auctoris, nec vilia tractes omniumque sermone trita, nec omnino vincula quasi tibi ipse inicias, ex quibus vix te expedias, ubi paulo liberius volueris interdum exspatiari.

Sequitur locus de dispositione, quae pars est secunda partitionis oratoriae, cum prima illa, quae est de inventione, arctissime cohaerens(V. 136 152). Haec autem interna utriusque partis ratio etiam externa orationis conformatione ab Horatio ante oculos ponitur, ita quidem, ut primum nolio rei, de qua secundo loco agitur, pari modo explicetur, ac quo versatus est poéta in exponenda invenlionen primum modo negativo, ut Grammatici dicunt, hoc versuNec sic incipies, ul scriplor cyclicus olim(V. 136), deinde affirmativo(v. 140)Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte.

Haec de nolione ac forma rei disponendae. Videamus nunc de ipsa re et sententia: quam dum paucis exponere studet Horatius üsdem illis versibus, quos supra commemoravimus(136 152), haec quatuor cavenda esse dicit scribentibus: primum, ne justo plura promittant seu profiteantur in exordio operis (v. 136 142); secundum, ne a splendido profecta principio deinde languidius procedat oratio(v. 143. 144); tertium, ne, dum altius res repetit, quae utpote remotiores ad rem ipsam illustrandam non faciant, propiora et in ipsa rei, de qua quaeritur, natura posita negligat posthabeatque(Vv. 145 147); quartum denique, ne justo diutius rebus minoris momenti immorando taedium molestiamque afferat lectoribus(v. 148 152). Quibus cautionibus magna cum cautione expositis subjicitur lertia epistolae pars, quae est de composilione sive conscriptione poëmatis et bene inventi et recte dispositi- qua quidem parte explicanda non minus quam quabus prioribus effici vult Horatius a poéta, ut vel auditorum vel spectatorum vel lectorum, qui quidem in nostra causa eodem loco habendi sunt, animi excitentur, moveantur, teneantur(V. 153 294). Primum omnium de propriis detatis cujusque moribus servandis praecipiens(v. 153 178) quid puerili (V. 157 160), quid juvenili(v. 161 165), quid virili(v. 166 168), quid senili aetati(V. 169 176) tribuendum sit, versibus adumbrat vere aureis.

OQuum vero in his Horatium inprimis dramaticam poésin spectasse facile appareat, ea, quae vv. 179 188 sequuntur, praecepta de rebus, quas in scenam producere et spectatorum oculis subjicere liceat poötae et contra quas tanquam actas narrari sufficiat, quin ad solam poësin dramaticam referenda sint, nemo opinor dubitabit. Atque in hoc ipso poématum genere praeceptis instruendo versantur etiam versus 189 201. Revocantur autem quae his versibus insunt praecepta, ut paucis dicam, ad dramatis ambilum(V. 189. 190), ad fabulae nodum ejusque solutionem(v. 191), ad personarum sermocinantium numerum(V. 192), ad chorum denique ejusque offcium tum rebus illud tum personis accommodandum (V. 193 201).