II
—xãqã-
quae levioris quippe momenti longius evagentur et a re primaria vel ipsae abhorreant, vel lectorum animos avocent(v. 14— 19). Accedit oslentationis siudium quoddam cum ingenii jejunitate conjunctum, additis rei illustrandae gratia iis, quae poélae similia habeant cum pictoribus(v. 19— 23): qua quidem compa- ratione Horatius iterum ac saepius uti solet ralione habita similitudinis, quae inter utramque artem inter- cedere videatur.
2
Sequuntur una quasi copulatione juncta singula vitia multis admodum poëtis communia, quae quidem quum ex nimia variandi cupiditate oriri et in contraria plerumque abire soleant(v. 24— 31), ingenii inopiam prodant eorum, qui talia sectentur, quia totum ponere nesciant(V. 32— 37).
His ita praemissis via munitur ad alterum illud praeceptum Pisonibus inculcandum, quod spectat ad vires explorandas materiae eligendae convenientes: quod totum versatur in invenlione, quae dicitur sua propria vi ac potestate(v. 38— 118). Hoc praeceptum postquam in universum commendavit Horatius (v. 38— 40) addiditque ordinis facundigeque virtutes consociatas(V. 41— 44), Ssingulas deinceps affert regulas, quae ad ipsam elocutionem(quam facundiam dieit sive eloquendi facultatem) pertineant, ita qui- dem, ut pocabulorum quoque et loculionum, quae cum ipsa re, quam materiam dicunt, potenter lecla conveniant, ratio habeatur(v. 45— 72). Praecipit igitur, singula quae ad rem accuratius explicandam faciant enumerans, de orafionis sive stili virtutibus, quae in verborum delectu positae sint, primum de novitate, quae efficiatur junctura(v. 47. 48), deinde de conformalione(v. 48— 51), tum de mutualione sive derivatione verborum e fonte graeco(v. 52— 59), denique de linguae nonnunquam novandae neces- sitate, qua suus cuique verbo honor tribuatur, addita vitae humanae et arborum foliorumque comparatione (V. 60— 72).
Quibus regulis uno in conspectu positis quum de arfe poëélica praecepta traditurus sit Pisonibus, accedit ad singula poésis genera enumeranda et perlustranda(V. 73— 85), ratione habita tum rei, quae singulis generibus subjecta sit, tum formae, cui singula adstricta teneantur, artis metricae studium et cogni- lionem commendans, quippe quum rerum diversitas diversa postulet versuum genera. Recensentur autem singula carminum genera haec: carmen epicum hexametro, elegiacum tum tristioris tum laetioris argumenti distichis, quae versibus impariter junctis designat, saliricum et comoediae et tragoediae eodem metro iam- bico sive versu senario, lyricum denique tam gravioris quam levioris momenti suo versuum genere com- ponendum et ad certam pedum necessitatem quasi alligandum. 3
Explicatis igitur variis poésis generibus perquam commode atque ipsi rei, de qua quaeritur, admodum convenienter subjiciuntur praecepta de necessitale universam oralionem, non tantum melri formam et ratio- nem, ad rem ipsam accommodandi descriptasque vices servandi, quum pro diversitate argumenti etiam stili poétici diversa sit ratio. Convenire igitur vult orationis genus tum poémalis generi(v. 86— 98), singulatim dramatici ejusque vel sublimioris vel humilioris, quorum illud tragicum, hoc comicum dicunt; tum consilio ipsius poëmatis, ad intimos animi sensus ac motus excitandos vel doloris, vel laetitiae, vel commiserationis(v. 99— 105); tum personarum quae proponuntur moribus, conditionis, generis, aetatis, sexus, vitae, fortunarum, sortis, gentis ac nationis ralionibus: quibus rebus decorum illud contineatur per- sonarum in omni genere servandum(v. 105— 118).


