De sententiarum ordine in Horatii Epistola ad Pisones sive de Arte Poética libro.
De sententiarum ordine rerumque distributione in Horatii Epistola ad Pisones sive de Arte Poética libro quum variae sint interpretum sententiae, praecepta illa, quae a poëta traduntur, communi quodam vinculo connexa esse et quasi cognatione quadam inter se contineri, oblata nobis hac publice seribendi occasione non opinantibus, paucis exponere constituimus. Quae quidem res quo melius procedat, Cice- ronem sequamur quinque facientem partes eloquentiae(de Orat. I 31, 142. II, 19, 79.):„invenire quid dicas, inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae mandare, tum ad extremum agere ac pro- nuntiare“; quarum partium tres priores ad doctrinam spectant, duae quae subjiciuntur ad usum vitamque communem referuntur. Quamvis autem quae quarto et quinto loco commemorantur a Cicerone, memoria et pronuntiatio, non cadant in nostram de arte poëtica quaestionem, quippe quae non in actione versetur, sed in sola institutione posita sit: tamen hanc quoque ad Pisones epistolam quinque contineri partibus, hac ipsa argumenti expositione eodem partium numero absolvenda demonstrabimus. Significemus igitur primis velut lineis, quae sit hujus artis expositio, qui sententiarum nexus, quae praeceptorum ratio: uberiora dabit vernacula epistolae conversio cum lectoribus Horatii suo tempore communicanda.
Ac primum quidem quod ad inventionem attinet, Horatius quod praecipit ipse facto comprobat, dum in medias res lectorem rapit initio statim epistolae eumque admonet, ut ad praecepta quae sequuntur de inventione tradita(v. 1— 134) animum advertat.
Ponit igitur primo loco, quod uniuscujusque rei tractandae principium esse debet et fons, ideam mente concipiendam sinceram, puram, integram, quae nihil alieni, nihil inepti, nihil absurdi admixtum habeat. Formam enim atque imaginem ita animo et cogitatione conceptam ipsius rei exponendae is subsequatur eventus, ut omnes argumenti partes inter se invicem consentiant, ut unum quasi corpus totumque efficiant: „Denique sit quidvis simpler dumlaxat et unum«(v. 1— 37). Ad quam rem efficiendam primum docet Horatius, oppositionis forma usus, qualis res esse non debeat, foedumque proponit ac ridiculum monstrum, in quo nulla reperitur singularum parlium convenientia, nullum, ut cum Orellio loquar, vestigium simplici- tatis illius, quam nunc unilatem organicam dicere solent(v. 1— 9). Deinde addit, quae illi convenientiae et simplicitati obstare videantur(v. 9— 37). Huc referuntur et nimig in componendo licentia perversaque earum rerum copulatio, quae sibi ipsae repugnent atque risum moveant(v. 9— 13), et ineptae digressiones,
a


