VI
Quod quidem poësis studium gravissimis argumentis Pisoni commendans Horatius ne parum tribuere videatur ingenio, quaestionem illam saepe agitatam, utrum poëésis ingenii magis an arlis sit ac studi, ita dijudicat, ut utrumque conjungendum esse doceat(v. 408— 411). Hoc autem praeceptum quam vim habeat, testatur Cicero, qui Antonium(de Orat. II, 35 pr.) ita disputantem ſacit:„Et sic, quum ad inveniendum in dicendo tria sint, acumen, deinde ratio, quam licet, si volumus, appellemus artem, tertium diligentia, non possum equidem non ingenio primas concedere, sed tamen ipsum ingenium diligentic etiam ex tardi- tate incitat. Haec praecipue colenda est nobis, haec semper adhibenda, haec nihil est quod non assequatur.“
Postremo ut neminem omnino, qui aliquam artem exercere velit, ita nec ad poëtae laudem adspi- rantes, nisi summa virium contentione arti discendae operam dederint, id, quo tendant, consecuturos esse affirmat(v. 412— 418). Monet autem Pisonem, ut ab assentalorihus sibi caveat; etenim si quis dives sit et alios saepe epulis excipiat vel reorum causam in foro agat, eum carmina recitantem non posse ab iis, quibus ipse prosit, rectum judicium exspectare, futurum esse potius, ut lucri causa carmen minime laude dignum maximis laudibus extollant(V. 419— 437). Ejusmodi assentatoribus opponit criticum bonum ac prudentem“, qui ingenue indicet, quae vituperanda sint in carmine et quomodo illa corrigenda G 438— 452). Talem ut audiat Piso, ne ridendum se praebeat peritis, commovere studet Horatius ertremis epistolae versibus, quibus quinla continetur carminis pars(V. 453— 476), adumbranda hominis imagine, qui nimio sui suarumque rerum amore captus poëmata sua recitando omnibus sit molestus.—
Haec hactenus. Placet igitur praecepta illa, quae in Horatii Epistola ad Pisones de arte poölica proposita leguntur, ad quatuor capita de invenlione(V. 1— 135), de disposilione(v. 136— 152), de compositione(v. 153— 294), de studio atque exercilalione(V. 295— 452) revocata una comprehen- sione complecti atque, Epilogi(v. 453— 476) mentione injecta, disputationi nostrae finem imponere.
1
00—


