Jahrgang 
1849
Einzelbild herunterladen

in li b. XXI. 15

Variant libri mss. de voce fuerat: in multis est omissa, in cod. Berol. a. m. 2. est erat: quod recepit Alschefskius. Sed multo magis suspectum b. l. est verbum transseri- bere; quod si dicitur de militibus, est, ex uno in alium ordinem transferre. Testis est Forcellinus in lex. Ilaque probo Weissenbornii conjecturam, conscripta. Non erit audiendus Fabri, qui censet, transsripta h. I. breviter dictum esse, hoc sensu:scripta legione nova ac deinde in locum ejus transscripta. Simile nihil attulit in locis collatis.

Cap. 27, 1. Jamque omnihus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equites virique obtinentes: cet--

Me non offendit, ut Doeringium, epexegesis; neque vero, quod mireris, antithesis virorum et equitum. Cave enim ne h. I. desideres pedites oppositos equitibus, aut equos viris: viros e longinquo visos discernere non potuit Poenus, essentne et ipsi equi- tes, modo sine equis, an pedites, an omnino milites. Simile aliquid erit sentiendum loco Caesaris, B. C. II, 59.Capti homines equitesque producebantur. Ceterum his no- stris adde satis prudentem defensionem illorum virorum, quam Fabri dedit, et utram velis libi elige.

Ibid. 7. Postero die, profecli ex loco, prodito fſumo signiſicant se transisse ef haud proecul abesse.-

Pars Poenorum Rhodanum transierat loco superiore, IIannibal manserat in dextra ripa, sinistram ipsi oppositam Galli tenebant. J. F. Gronovius bene monet:Quid hi magis ex loco profecti quam quivis alii undecunque discedentes? Suspicatur legendum esse: profecli, ex loco propinquo fumo cet. Clericus: ex loco edito; unus cod. habet debito; alius a. m. 2. prodicto: quod sane ferri posset ita, ut esset pro praedicto, si hoc satis probari posset ex usu Liviano. Sed quibus locis illa vox apud Nostrum recurrit(II, 61, 7. 8. III, 57, 6. XXV, 15, 7. XXXVIII, 51, 5. 52, 1.), iis illud non probatur; tum libri mss. magnam partem exbibent praedictus et productus. Alschefskius ad fidem codd. expunxit se, id quod probes ex noto usu Liviano; tum, omni interpunetione deleta, retinuit prodito. Sed quid facies de hac ejus nota: Non prodito fumo, sed ex loco prodito, i. c. edito, jungenda esse manifestum est? Addit locum Polybi(III, 435.), quo narratur, fumo illos indicasse ex composito(zaraâ ra oryrera†uεον) se adesse; tum alium Livii(IV, 27, fin.):«inde fumo ut convenerat datum signum. Re- ponendum est, nisi fallor, ex loco praedicto: convenerat enim haud dubie etiam de loco, unde fumus esset prodendus, inter Hannibalem et transituros flumen milites, ne sci- licet error perniciosus forte intercideret.

Cap. 50, 7.(Alpes) pervias paucis esse, exercitibus invias?