12 NNotae.
runt Imm. Bekkerus(in editione Raschigiana) et Fabri: non assensu: quos probo. Al- schefskius ed. non cum adsensu: quibus verbis efficitur languida repetitio: idem jam dictum est verbis illis«adverso senatu-. Eadem vituperatio cadit in Weissenbornii con- jecturam nec cum adsensu.
.
Cap. 22, 5. Ab Gadihus Rarthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde, pro- feclus praeter Etovissam urbem, ad Iberum maritimamque oram ducit.-
Veterum librorum verba,«praeter omissam urbem, editores jamdiu correxerunt ex Ptolemaei(II, 6.) urbe IHroßHo ad mare sita, itinere plus quam diurno proſiciscentibus a Nova Carthagine. Non audiendus autem fuit Heinsius, qui edidit: profectus praeter Etovissam, urbem ad Iberum, maritimam que oram ducit; nec magis Grono- vius, proponens: profectus, praeter Etovissam urbem, ad Iberum maritima ora ducit. Neque enim Etovissa urbs ad Iberum sita fuit, et ipsa Carthago Nova, unde proficiscebatur Hannibal, orae maritimae jam adjacebat. Nihil vero mutandum est practer loeum. Repone: profectus praeter Et. urbem maritimam que oram ad Iberum ducit. Ceterum editor novissimus dedit maritumam oram. Multo praestabat casus
sextus, Gronovio commendatus. Weissenbornius conjecit maritima inde ora.
Cap. 25, 4. sqq. Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coepius, — tria millia inde Carpetanorum peditum iter averterunt.— Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
Jam Muretus monuerat, legendum esse et ipsos, i. e. similiter ut illos Carpetanos; probaverat J. F. Gronovius; sed frustra: excepto enim Imm. Bekkero reliqui ommes editores neglexerunt emendationem optimam. Alschefskius studio vere occoecato veterum suorum codicum lectionem defendere conatur: ut contra notissimam adeo linguae latinae rationem voces et ipse h. I. sic ei accipiendae videantur: von denen er wohl gemerkt hatte, dass sie, s. von denen es ilun keinesweges entgangen war. Quomodo praeterea etiam vulgarem carum vim, auch er, er ebenſalls, scilicet ut hanc praeferas, defendere studeat, supersedeo referre. Sed dicat mihi aliquis, qui tandem ſieri potuerit, ut Hannibalem ipsum falleret, Carpetanos istos, quum iter injussu avertissent, militia esse gravatos! Dictum est hoc simul in multo acutiorem disputationem, qua Pab codicum lectionem defenderat.
Cap. 26, 5. Et P. Cornelius, in locum ejus quae missa cum praetore fuerat, grans. scripta legione nova, profectus cet.-


