in lib b. II. XXI. 11
libris mss. satis prudenter, quantum video, versatum, toto hoc loco non describi impera- torem Hannibalem, sed juvenem qualis fuerit, sive gregarius miles, sive paucorum dux, sub Hasdrubale imperatore! Quae res quomodo quemquam fugere potuerit, vix intelligas, quum in initio descriptionis luculenter dictum sit: eneque Hasdrubal alium quemquam prae- ſicere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus con- ſidere aut audere; et in ſine: ⸗cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdru- bale imperatore meruit, nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praeter- missa.“ Locus denique allatus ex libro 25. quo spectet, plane ignoro.
Cap. 5, 2 sq.„(IHHannibal) Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius— induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque tractus ad id bellum videri possit.-
Illud jungendoque Strothius explicat: und durch Arrondirung; similiter Alscheſs- kius, cui manifestum est, verbis inesse illud hendiadys, quod latine interpreteris ad con- jungendam domitarum gentium seriem-; germanice:-nach der Unterwerfung der Nachbar- völker durch die natürliche Lerkettung der Verhältnisse und durch die Nothiwendigkeit auch die von ihnen eingeschlossene Stadt der Carthagischen Herrschaft einzuverleiben., Idem fere dederat Fabri, cujus verba sunt:„Das Richtige möchite sein, jungendo absoluat zu³ nehnnen: durch ein Anhnupfen, Anreihen, indem nännlich an die Bezwwingung der benachbarten Völker sich manches knüupfte, was zuun Krieg mnit Sagunt führen könnte. Die Worte fini- timis domitis gentibus jungendoque führen näher aus, was durch rerum serie angedeutet war.- Sigonius ex vet. libro commendat jungendisque: debebat saltem esse junctisque, post domitis. In uno cod. est jungendo, quam lectionem probat Sanctius; in alio jungen- daque. Doeringius ad lect. vulg. supplet Saguntino, satis audacter. Glareanus nomen aliquod substantivum desiderat. W. Weissenbornius(in Emendationibus Livianis, quas addidit Alschefskius parti III. editionis suae majoris, pag. 868 seq.) conjicit jungendoque ulteriora tractus. Alias aliorum conjecturas omittimus, ut nimis audaces aut parum fructuosas. Legendum est, nisi fallimur:— sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungenda tractus cet. Rerum serie jungenda est: durch Verfolgen der genonanenen Richtung(der Eroberungen).
Cap. 10, 2.„Hanno unus adverso senatu caussam foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non adsensum audientium, egit.- Libri vett. habent cum assensu; editores recentiores fere omnes merito receperunt Rubeni emendationem illam quam dedimus. Lenius etiam, ex Walchi conjectura, correxe- 3


