10 1 Notace
concessa ita, ut ipsi ejus pretium statucrent plebis incommodo, posthac per publicos insti- tores fiebat, pretio plebi salubriore a senatu fixo.
Cap. 14, 1. Mos— usque ad nostram aetatem inter cetera solemnia manet bonis vendendis, bona Porsenae regis vendendi.-.
Notandus est editor novissimus, quod nimia ut videtur in paucorum codicum veltu- statem fiducia et reverentia motus, omisit verba bonis vendendis, ad intelligendum locum necessaria. Idem fecerat olim Doujatius. Reperiuntur vero in plerisque libris mss., pro- Laatur a Plutarcho(Popl. c. 19.), qui narrat, usque ad ipsius aetatem in vendendis bonis publicis primo publicari Porseni bona: quem quum apte attulisset Dukerus ad defendenda illa Livi verba, Alschefskius in contrarium finem adscripsit! Glossam putat fuisse verba quae omisit, ad removendam obscuritatem ab aliquo interpolatore additam.— Ceterum nescio an rectius reponas in bonis vendendis, e cod. Veithiano(variet. lect, ejus ex ed. Gothana Drakenborchianae addidit, uncis inclusam, V. D. Rlaiber, cujus auspiciis haec editio Stuttgardiae denuo prodiit). Cf. Cic. in Verr. 1, 34.„Cbi illa consuetudo in bonis, praediis, praedibusque vendendis cet.-.
In librum XXI.
Cap. 4, 8.„((Hannibal) princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.-
Repone confecto proelio ex quatuor libris mss.; unus habet conferto. Lectio vulgata, quae signiſicat, nach begonnensm Kamnpſe, omnino ferri non potest. Quid enim? Hannibal si ultimus excedebat e proelio commisso, nemo amplius suorum pugnabat, proe- lium igitur etiam confectum erat. Sed quis tandem ita loquatur: er ging zuerst in den Kanpf, zuletzt nach dessen Beginn heraus? nec potius:— nach dessen Beendigung? Multis quidem verbis Alschefskius ineptiarum arguit defensores alterius lectionis; tum suam, conserto proelio, quam interpretatur,„wann der Kanpf eimnal begonnen hatte“, his verbis conatur tucri: Livius— cum ita scriberet, non id modo dixit, nisi finito proelio illum ab signis non abstitisse, sed etiam ab eo tempore, quo manus consertae essent, ad linem pugnandi in omnibus rebus, quibus milites ab imperatore suo adjuvari possent, suo- rum saluti prospexisse, neque quidquam, in quo ejus opera desideraretur, praetermisisse, antequam proelium finitum esset. Cf. XXIII, 6. confecto bello., Verum enimvero, ut credi possit haec vel talia contineri implicite duobus illis verbis conserto proelio, utque non absurde sint opposita verbis proxime antecedentibus, fugit prorsus virum in excutiendis


