8 Notae
ſiguram usitatam, qua posterius verbum non ad eos, de quibus loquatur proxime, referre assuerit, sed ad remotiores, tamen postea Perizonii partes agit. Doeringius et Alschefskius illam lectionem adeo in textum receperunt.
Cap. 53, 3.(Tarquinius rex, Suessa Pometia capta) quum dividenda praeda qua- draginta(al. quadringenta) talenta argenti aurique refecisset(al. cepisset, recepisset), cet.-
Libri manu scripti exhibent dividenda praeda vel dividendo praedam; unus, cod. Florent., divedenta praeda(Alschefskius e cod. Mediceo, qui esse videtur idem ille Florentinus, enotavit has lectiones: a. m. 1. dividenta; a. m. 2. dividenda; a. m. 5. devedenda.); libri editi ab Aldo ad Drakenborchium, sine codicibus, divendita praeda; J. Fr. Gronovius conjecit divendenda praeda. Jam vero probabilius est propter pecuniae numerum additum, sermonem fuisse de venditione praedae quam de divisionè. Praeterea lectio illa, dividenda praeda, linguae ipsius legibus contraria est: debebat saltem esse, divisa. Idem contra Gronovium est monendum: ut aut retinenda sit lectio vulgata divendita praeda, aut, quo codicum vestigia multa spectare videntur, diven- dendo praedam reponendum.
Cap. 54, 10.„Largitionis inde praedaeque et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, cet.-
Edidit Vascosanus, Gronovio aliisque probantibus, me non prorsus improbante, pri- vati-duleedine commodi. Possis tamen etiam sic transponere: et privati commodi dulcedine. Lipsius et Alschefskius graviter interpungunt post praedaeque, retinent largitiones ex libris manu scriptis.
In librum II.
Cap. 2, 1. Quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant.⸗
Ne ubiubi dederunt editores recentiores omnes praeter Alschefskium, ex conjectura J. Fr. Gronovii, minus, ni fallor, probabili. Nam ubiubi est: ubicunque est, 1 es auch inmner Sei, gleichpiel w, sententiarum nexus autem postulat h. l. ne alicubi, damit an keinem Orte, in keiner Beziehung, nirgends. Efficitur hoc optima illa decem codicum lectione necubi: quam quum merito corumehdasset doctus Sigonius, editores inique reje- cerunt, quamvis saepe apud Livium recurrat. Sic XXII, 2, 3.„(Hannibal) Hispanos et
Afros— admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus


