in I) ib. I. 7
Videtur quispiam reponendum esse pro quisquam: pars orationis interposita est vi affirmandi, non negandi, dicta. Sententia enim est: Tullius si primus Romae peregrinus regnum affectaret, aliquis(S. quispiam) indignari mirarive posset.
Cap. 57, 1. Ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent; ventoque juvante accensa ligna, et pleraque in ratibus impacta, sublicis quum haererent, pontem incendunt.⸗
De variis hujus loci difficultatibus satis multa a viris doctis disputata sunt: quos si velis adeas. Ut censeas nil mutandum esse, saltem interpungendum erit post ratibus, impacta ad sublicis referendum. Rates enim, quum pons esset sublicia, non perti- nuerunt ad pontem ferendum, sed adhibitae sunt ad ligna ardentia vehenda in ponfem. Etiam Dionysio Halicarnassensi teste(Antiquitat. Romanor. lib. III. cap. 36: quem locum jam Doeringius attulit)«incensus est pons scaphis et ratibus igniferis»(diceremus nos, mit Brandern sive Brandschiſſen). Sed impedit sensum vocula et; satis otiosa etiam est vox impaeta. Quibus de causis vide an vox illa corrupta sit ex imposita; ut vero simul et voci propria sua vis reddatur, hunc proponimus verborum ordinem:— conjicerent; et pleraque ratibus imposita ventoque juvante accensa ligna in sublicis quum haererent, pontem accendunt.-
Cap. 45, 2.(De prima classe civium Tulliana): Arma his imperata, galea, clipeum, ocreae, lorica: omnia ex aere. Hacc ut tegumenta corporis essent. Tela in hostem, ha- staque et gladius.-
Dele que post hasta, cum Perizonio. Codices repugnant. Quae verba Alschefs- kius ex I. II. c. 5. ad defendendam lectionem attulit:«quum pater, vultusque et os ejus, spectaculo esset:“ ea nos non movent.
Ibid. 9. Ad equos emendos dena millia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent.- Necessaria esse videtur hujusmodi fere transpositio:«et viduae attributae, quae
bina millia aeris in annos singulos penderent, quibus equos alerent.,
Cap. 46, 8. sq.«Celeriter adolescentem(Lucium Tarq.) suae temeritatis implet. Aruns Tarquinius et Tullia minor prope continuatis funeribus(i. e. morte sua) quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis(Tullia major et Lucius Tarquinius).
Hlis ita explicatis, non est quod probes Perizonii sententiam uno codice adjutam, reponere suadentis Lucius Tarquinius et Tullia minor: quamyvis multi viri docti id probaverint. Parum constans h. I. sibi fuit Gronovius, qui, quum antea agnovisset Livii
2


