Jahrgang 
1849
Einzelbild herunterladen

ion I1 b. I. 3

Sie Drakenborchius et Doeringius. Quidni retinerent? ut ediderat ex conjectura, opinor, J. Fr. Gronovius. Detinere enim est arcere ab aliqquo proposito,«'habet morandi occupandicue signifieatum», ut monuit Heindorſius ad Cic. Nat. D. II, 47, 121.

Cap. 18, 3.(De Pythagora, Numae regis mnagſsiro) Ex quibus locis, etsi ejusdem aetatis fuisset, quae(tres codd. qua, teste Alschefsk.) fama in Sabinos, aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes, dissonas sermone morihusque, pervenisset?

Ad verba quae fama in Sabinos» interpretes supplent«penetrare potuisset': id quod vix probabis. Locum transpositione partium orationis sanandum esse, jam J. Fr. Gronovius suspicatus erat, sed minus apte reposuerat:«Ex quibus locis, etsi ejusdem aetatis ſuisset, qua fama, in Sabinos, quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone mori- busque pervenisset? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi exci- visset? Multo praestat Heumanni transpositio: ⸗qua fama, aut quo linguae com- mercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque in Sabinos pervenisset?'

Cap. 21, 1.(De Numa): Ea pictate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusju- randum, proximo legum ac pocnarum metu, civitatem regerent.»

Aliquot ſibri mss. habent propulso legum ete. Utrumque haud dubie falsum. Apparet, latere sententiam, fidem ac jusjurandum Romanis ex Numae disciplina pro legi- bus ac poenis fuisse.»(Sie Ovid. Fast. I, 2531: Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat.) Conjecit P. Nannius(Miscellan. V, 8): Dro ipso; Tan. Faber: proxime legum ac poenarum metum; eandem lectionem et ad Murctum auctorem refert J. Fr. Gronovius et probat simul. Idem Gronovius antea proposuerat: pro summo legum ac poenarum metu. Liceat his conjecturis novam nostram subjungere:«ut fides ac jus- jurandum pro timore legum ac poenarum metu civitatem regerent. Nempe leges timentur, poenae metuuntur. Ex verbis vero pro timore quam facile potuerit fieri proximo, seriplurae ae medii aevi gnaris non est quod uberius exponam. Littera t simil- lima est x litterae; re syllaba, ut assolet, superscripta per lincolam tortam, facile potuit excidere.

Cap. 25, 6.(De colloquio ante pugnam a Metto, Albanorum dictatore, proposito): Haud aspernatus Tullus, tametsi vana adferebantur, in aciem educit.»

Jam alii recte monuerunt, unde scire potuerit Tullus, Mettum vana allaturum esse? Neque adeo attulit omnino talia. Jac. Sobius(in edit. Colon. a. 1525) ex conjectura edi- derat: tamen, ac si vana afferentur: quod esset negligentius dictum pro: ac si futu-