Jahrgang 
1849
Einzelbild herunterladen

4 Notae

Cap. 7, 5.: Aversos boves, eximium quemque pulchritudine, cet.- Probo Strothium, jubentem legeré: ayersas eximiam quamque: paullo enim post scriptor semper foeminino genero utitur. Libri scripti aut hoc loceo mendosi sunt,

7

aut illis.

Cap. 8, 3.(De duodecim lictoribus):«Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et adparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, numerum quoque ipsum du- ctum placet: cet.

Alterum illud«et» ante«-hoc» deleri jubet Jac. Gronovius, reponi rursus ante«nu- merum» Heumannus in epistola ad Drakenborchium data: quem probo. Sermo est primum de munere, tum de numero lictorum: quae res ut diversae sunt, ita tanquam ex opposito

inter se conjunctae.

Cap. 9, 11.(De Sabinarum raptu):«Quasdam forma excellente, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines domos deferebant.- ILibri mss. praeter unum omnes et edd. vett. ante Gronovium habent excellentes: quam lectionem cur recentiores editores inde a Gronovio rejecerint, non perspicio. Proxime 8e quitur exemplum simillimum(sect. 12):«Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignein.- Alia multa attulit Drakenborchius, nihilominus tamen Batavi magistri pedisse- quus, ex Livio omnia; ex quibus unum hoc adscribam(IX, 44, 4.):virginem adultam, ſorma excellentem cet. Nobiscum facit Alschefski in editione(maj.), qui ex Iectione codieis Med.«excellentesunt,, conjicit, librarium«excellentes, habuisse pro excellentes 8*.

Cap. 14, 7.(De Romulo): Partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit: cet.» Ex libris scriptis et impressis nulla medela; fugerat procul dubio librarios, ccirca- h. l. esse adverbium. Obsitus ex constanti ct aliorum scriptorum et Livii usu referendum est ad loca», non ad«virgulta»: est nostrum: bepflanzt, besetzt.(Cf. II, 23, 3: obsita ſal. oblita] erat squalore vestis. XXI, 54, 1:rivus circa obsitus palustribus herbis., XXIX, 16, 6: Legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus.) Legendum est igifur ôdbsitis, non obsita; tum denso virgulto, non densa virgulta. Vocem obscuris» aut conjungas cum einsidiis», aut quod malim, quoniam omnes insidiae sunt obscurae expungas ut glossam, ad explicationem illorum denso obsitis virgulto additam. Itaque locum sic restitue: partem militum locis circa denso obsitis virgulto lohseursl subsidere in insidiis jussit: cet.

CSap. 17, 8.(Patres cum plebe post Romuli mortem) ita gratiam ineunt ut non plus- darent j juris quam detinerent.,