4. DE ABLATIVI SINGULARIS NUMERI CONFORMANDI RATIONE.
Nota casus ablativi integrior, ut ante exposuimus, in lingua Scr. est tas, Lat. tus, Gr. dey(haec ipsa in stirpibus, quae consonantem in fine habent, interposita, quae vocalem habent, nulla ascita littera, adjungitur, id quod exemplis nε--Jev, 05ανο- Jev, dair⸗-èey cet. supra ostensum est), et aucta debilitatione apud Scr. linguae homines 7, Latinae d, raro?, Graecae, ubi postrema suffixi littera posita est, e, ubi intus, d8.
Apud Latinos in exitu ablativi fuisse d inscriptiones duae illae gravissimae probant, quae in Columha Rostrata Duillii et ex senatusconsulto de Bacchanalibus ad nostram memoriam pervenerunt: quippe in his omnes ablativi singularis numeri in d exeunt. Stirpibus in vocalem desinentibus simpliciter, iis, quae con- sonantem habent, ascito e applicatur sive 7, quod ex e(ut hoc t ex a, quam litteram principem in ablativo Zendica lingua, in accusativo Sanscritica servavit) debilitatum est: cf. mari-d, navale-d(pro navali-d), senalu-d, alto-d, publico-d, praeda-d, pugna-d, dictator-e-d, praesent⸗e-d, convention-icd(Zend. wab-a-t= voc-e; acc. Scr. wäé-ä-m, Zd. wäc-é=m vôc-e-m). In vocalibus etiam stirpibus duabus, quae u concluduntur, sús et gräüs e littera auxilio adhibita est, et similis anomalia ex stirpibus consonante conclusis assumpta aliquoties in stirpibus in à desinentibus linguae Zendicae reperitur, dum ibi at prot adjungitur(vid. Bopp. Gr. C.§. 180, p. 212). Inde ab anno post U. c. 566 haec ablativi nota, quae linguae Scr. tantum in stir- pibus habentibus mansit, apud Latinos ita ex usu evanuit, ut non nisi in paucis ablativi formis jam rigide concretis resideret, veluti in sed, quod olim ablativus pronominis reſflexivi fuisse videatur, cui vocalis aut ob finem vocis aut per mutatam vim correpta, producta vero ab origine in sed-itio est(cf. se fraude fern von Betrug, ſonder B.; Fi-ne ohne). Non cum d, sed, ut in lingua Scr. et Zend., cum tenui? idem ablativi signum effertur in suffixo met, si hoc pro ablativo pronominis Scr. sama, sma(ablat. smaà-t ſelbſt) incipiente s abjecto habendum est, nec cum L. Diefenbachio ab adjectivo medio, pariter ac Italicorum mede- simo, mismo, Gall. méme derivandum(cf. Pott. Qu. E. II, 264; Bopp. Gr. C.§. 182; Dief.„Ueber die Romaniſche Schriftſprache“, p. 735* Amissam consonantem ablativi propriam d lingua Latina compensavit in stirpibus in vocalem exeuntibus vocalem hanc characteristicam producendo. Quo factum est, ut plurimae stirpes in vocalem exeuntes, etiam stirpes in consonantem desinentes eae, quae 7 pro e susceperunt, quantum attinet ad externam formam, non ad internam indolem, formam ablativi dativo numeri singularis similem acceperint: cf. abl. magistratu(pro äd), pugnandõ(pro öd), pugnã(pro a-d) cum dativo magistrata(pro d-i), pugnandõ(pro ö-i, Gr.), pugnae; felicai cet. Stirpes, quarum? postrema littera, multae& pro', eae autem, quarum postrema consonans, quibus abjecta d remansit vocalis ad vinciendum assumta e(— sic apud Graecos post abjectionem» vocalis a vinciendi causa ascita resedit—), saepe 7 pro& receperunt, ideoque utraque terminatio permutata passim comparet: v. c. cive pro civi et una cum civi, felic-i pro felicẽ et cum folic-é. E breve, sine supplemento ejecti d, tum plerumque in stirpibus extremam vocalem 7 habentibus, tum semper in parisyllabis in(e-e) é desinentihus(tertiae decl.) reperitur: v. gr. nubé, caedé(pro nubéd, caedéd). Itaque in his non solum d amissum est, sed etiam quantitas vocalis detrimentum cepit, contra atque in stirpibus imparisyllabis in 6 exeuntibus(quintae decl.): cf. dié, facié. Quemadmodum in accusativo, sic etiam in ablativo stirpis proprium probe discernendum est ab é quod pertinet ad suffixum quodque vinciendi gratia inseritur: cf. cive, nubé(pro civi-d, nubé-d) cum vöc-é, leon-O(pro vôoc-éd cet.). Longitudo i in ablativo stirpium consonante conclusarum non ob ejectum d, sed tum ipsa littera i(pro e), tum quantitas ejus ob falsam analogiam admissa est.
Quod attinet ad longitudinem vocalis extremae in stirpibus vocali conclusis hoc tenendum est, in lingua Scr. et Zend., ubi? ablativi non excidit, tamen vocalem characteristicam, alioqui brevem, productam esse, ut stirpes Sanscriticae et Zendicae, quarum postrema est àã, in ät, Zendicae, quarum postrema?, in öit, quarum postrema u, in aöt exeant(Bopp. Gr. C.§. 180). Ab initio hanc longitudinem vocalis etiam Latina


