Jahrgang 
1845
Einzelbild herunterladen

6

a habent, ae in a-i) dissolvenda est, inter quas vocales s determinationis o-Sy, o-si(pro o-si-is) excidit, o autem pristinum vi assimilationis subsequentis in e transiitt(e-i), post has autem litteras vocalis extrema 1 (Scr. a, Gr. 0) privata genitivi littera s a suffixo J, absorpta est(cf. Pott. Qu. E. II, 632 sqq. adversum Bopp. Gr. C.§. 189). Diphthongus ei in hunc modum orta tandem contractionis vi mutata est in 1, quae vulgo in illis genitivis conspicitur, veluti populi, lberi, osti. In nominibus, quorum postremae nominativi syllabae ius et ium sonant, cum? genitivi, quod ipsum ex tot elementis coaluit, apud auctores Latinos meliorum temporum etiam? stirpi proprium contractum est: v. c. fili, consili, ingen?, imperi Appi,(cf. Gell. 1, 24; Varr. L. L. 8, 18; Lucr. 5, 1004; Virg. Aen. 3, 702); sed tamen jam apud Propertium aliquoties, saepe apud Ovidium, apud subsecutos autem poetas vulgo forma soluta reperitur(vid. Bentl. ad Ter. Andr. 2, 1, 20). Conservatus est hujus antiquae contractionis genitivus mancipi in pluribus formulis juridicis. Stirpes femininae in à desinentes in lingua Scr. genitivi suffüixum âs accipiunt(vocali characteristica producta, contra quam fit in masculinis, quod discrimen feminini generis et masculini etiam in nominativo saepe deprehenditur, quodque tam in hoc casu quam in illo derivationis vel motionis vi effectum est); huic äs antecedit j, quo impeditur, quo minus stirpis a cum a suffixi concrescat, ut suffixum conjunctum cum vocali characteristica formam praebeat νs. Graecae stirpes, quae exeunt in a, y, genitivi tenuerunt,) autem velt abjecto vocales jam concurrentes in unam junxerunt, vel et id fortasse rectius statuitur, leviorem vocalem suffixi a firmiore characteristica absorberi passae sunt, ut non tam vere sic dividatur: gen. 60dα, OO-«, Sed Gρεα--(nom. 00%.), oνν‿(nom. OD06, correpta vocali characteristica, quae tamen et ante genitivi et dativi suffixum pristinam mensuram longam servavit: cf. exitus Graec. plur.-G, Lat. pl. ãrnum et sing. A-i, quem apud poëtas legimus, cum Scr. àj-às. Similem absorbendi rationem jam supra, ubi de Sanscriticis generis feminini stirpibus in 7 et à sermo est, docuimus formis illis prité-s, land-s. In Latinae linguae stirpibus, quibus postrema est a, truncatio duplex animadvertitur: 1) primum, sicut apud Graecos,), excidit et a duplex contractum est. Hujus generis formas monumenta scriptorum Latinorum exhibent genitivis Latonas et familias, quorum posterior junctus reperitur cum nominibus pater et matern, filius et filia- ut paterfamilias, materfamilias cet.; eademque forma serius quoque pariter atque altera familiae in usu esse non desiit. Etiam alis et alterãs huc pertinere creditum est; sed Latini genitivo suo nusquam, sive locus designandus est sive tempus sive modus, pro adverbio utuntur, immo has vices partim casus ablativus, genitivi fere gemellus, partim accusativus sustinet. Quapropter tam aliäs quam alteräãs rectius cum Pottio(I. c. II, 306 sq.) accipiuntur pro ablativis truncatis aut accusativis neutralibus, quorum exitus partim elisione partim contractione ortus Sanscriticum neutrum ahas(dies) sive äjus(aetas, Graec. Dor. alé«, vulg. Aei) contineat). Etiam in stirpibus imparisyllabis, quarum é postrema est(declin. quintae), via modo descripta genitivi exitus és conformatus est; sed haec quoque forma obsolevit ac pro certo in nomine tantum composito Dies-piter potest commonstrari, in aliis nominibus e. g. rabies ap. Lucr. 4, 1077, 7es ib. 3, 931, variant lectiones. In formis ejus dialecti, quae in ore vulgi fuit, stirpes à terminatae aliquando in genitivis ges et es ostendunt: v. c. partis dimidiaes, suaes, Bellonaes, Italiges, aeternes, benignés, Minervés, in his luculentae reliquiae suffixi 5, post stirpem adjecti sese ostendunt; sed idem integrum remansit in genitivi terminatione αι, ubi a suffixum absorptum et s abjectum est. Vocalis a sequente vocali defensa, item atque in genitivo numeri multitudinis, pristinam suam longitudinem servavit; ipsa autem terminatio ã apud poetas Latinos diu in usu fuit: v. c. linguã-i(Scr. dshihwäàj-às), aulä-i, aurã-i, pictä-si. Eo quod à debilitabatur, utraque syllaba coaluit in diphthongum ae, unde linguae, aulae cet., sed i integrum servabatur syllaba per se constans in stirpibus imparisyllabis, quarum postrema est(generis femin. et declinat. quintae), atque etiam hoc loco longitudinem vocalis antecedentis plerumque toleravit: ef. specie-i, efhigié-i. Politae linguae

Latinae temporibus e-i aliquando in é et 2, hoc tamen raro ob majorem vocalis characteristicae firmitatem contractum reperitur: v. c. dié, plebi.