Jahrgang 
1845
Einzelbild herunterladen

2

Quod si statuamus, neque facile alia verior ratio indagari poterit, radices, quibus pro suffixis casuum usus est linguae Genius, nominativi formas fuisse, casus obliqui ex nominativo numeri singularis(is nomi- nativus enim pro casu vetustissimo habendus est), naturali via ita nascuntur, ut radices illae, olim nomina- tivi forma aequales, mutatae in suffixa, nomini, cui adjunctae sunt, sua vi et potestate relationis cujusdam intellectum et variante vel evanescente hujus illiusve litterae sono variam formam adderent. Cui sententiae favet et consentaneum est illud, quod in omnibus linguis aeque reperitur, litteram s nominativi(pro?, quam in verbis finitis, v. c. ama-t, legi-t, videmus, unde etiam neutrius notam d et m derivamus) propriam ipsam per se non servari in ullo casu obliquo, id quod exspectes, si res ratiocinando dijudicetur, cum notio ea, quae per nominativi litteram s effertur, h. e. notio agenlis, juncta cum agendi vel aclionis notione, quae in stirpe inest, ideoque ipsum agens in casibus obliquis perdurare non desinat.

Ad ejusmodi suffixa conformanda, quae modo descripsimus, varias radices adhibere lingua potuit, id quod re vera factum esse ex magno in compluribus linguis numero casuum perspicitur: nam lingua Sanscritica sex casus, Finnica, ut quidem traditur, undecim casus habet.

In prisco illo linguae statu radices, quae factae sunt suffixa casuum, ex integra sua potestate plus minusve haud dubie retinuerunt, ut significatus aliquam varietatem in loquendo homines sentirent, sed haec facultas varia sentiendi eodem modo evanuit, quo eorum quae discernenda essent interna vis et natura debilitari coepta est. Quo magis autem opes internae infractae sunt, eo magis ambitus soni auribus perci- piendi debilitatus est; ac cum principio unumquodque suffixum, quantum licuit per leges ejus quod bene maleve sonaret, nominativo suo constitisset, paulatim ventum est eo, ut suffixa, si minus omnia(quae formam suam plenissime tenuere, in his Sanscriticum kis, Latinum lus, Graecum d'ey, in quo v ex debilitatum judicamus, numeranda videntur; potestas autem eadem est omnibus, quae nostrae voculae her), at plurima ita attenua- rentur, ut, dum conficitur modo illud ad nominativi conformationem adhibitum s modo perit una littera vel plures ex suffixi radice, in aliquot casibus formae coalescerent, in aliis propter significationis similitudinem etiam potestates eorum concrescerent, ut tandem unus casus fieret ex pluribus. Hac fere ratione factum esse videtur, ut in Slavica lingua quinque, in Latina, ubi etiam locativi reliquiae exstant, quattuor, in Graeca et Theodisca(posterior etiam instrumentalis reliquias servasse traditur) tres, in duali numero apud Graecos dao casus obliquos formis discretos videamus; in aliis autem linguis, veluti in Hebraica, Franco- gallica, omnes fere casuum variae formae evanuerunt et pro his praepositiones ascitae sunt.

Quemadmodum autem varii casus in unum coalescunt, ita rursus, quanquam minus saepe, unus in plures diffinditur, atque hoc inde nascitur, cum in suffixis litterae aliae retinentur aliae abjiciuntur.

Quae adhuc generatim exposui, ea comprobare et illustrare ita conabor, ut genitivum et ablativum numeri singularis paulo copiosius et accuratius pertractandos eligam, cui quaestioni lingua Graeca et Latina praecipue, ceterae, ut commodum videbitur et consentaneum instituti mei rationi, adhibebuntur.

2 DE GEMELLIS GENITIVI ETr ABLATIVI SINGULARIS SUPFIXIS.

Quas Indogermanicas linguas appellavit recentior usus, earum genitivi, quantumvis alioqui inter se discre- pent, communi et tanquam propria nota littera s utuntur. Genitivus autem perinde atque ablativus eandem relationem indicant, qua definitur, unde aliquid veniat(her). Quo fit ut alter alterius vices apud Latinos saepius sustineat; in Zendica autem lingua ablativo nominis substantivi genitivus adjectivi adjungitur, qua de re dixit Boppius Gr. Comp.§. 181, p. 213. Ob eandem hanc vim Pottius eo inclinat Qu. Etym. II, 631, ut existimet, cum utrumque casum ex uno natum esse, tum s genitivi notam et d Latini ac? Sanscritici ablativi signum, in quibus Boppius nihil praeter variantem sonum litterae s agnoscit, reliquias esse ejusdem suffixae vocis. Cujus formam pleniorem sibi reperire videtur in eo suffixo, de quo supra dicebamus, cujus significationem cum nostro her congruere intelleximus, formam autem Sanscriticam käs esse, Latinam läs