(ASUUI OBLIOUORUMORIGINYIITNAITURA
DEOUE GENITIVI SINGULARIS NUMERI ET ABLATIVI GRAECAE LATINAEOUE DECLINATIONIS CONFORMATIONE DISSERTATIO.
SCRIPSIT
EZ. 4A. FRTZTSCHITIVUS. AD 1. DE CASUUM OBLIOUORUM ORIGINE ET NATURA.
Suffixa illa, quae vocantur, casuum obliquorum simul cum praepositionibus, quantum ad originem, a nonnullis grammaticis linguarumque exploratoribus, veluti a Boppio(in Grammatica Comparativa§. 115), pronomina fuisse existimantur. Cui sententiae, quae in nominativi quidem casus valet notam, id potissimum obstare videtur, quod ejusmodi voces non per se possunt cogitari, nisi in quadam casus forma ponuntur, h. e. non animo nisi declinatione jam proposita possunt concipi. Alii grammatici, v. c. Pottius(Quaest. Etymolog. t. II. p. 358, 622 sqq.), in formis casuum obliquorum aliquod praepositionum genus reperire sibi videntur; atque ipsis praepositionibus antiquissimis Pottius putat propriam quandam contineri sermonis materiem, quae praeter radices vocum notiones designantium et eam linguae materiem, quae suppeditetur pronominibus, pro tertia linguae materia habenda sit, ad conformationem linguae et structuram efficiendam destinata. Quam conjecturam qui amplectuntur, eadem illa difficultate, de qua modo diximus, implicantur: nam quae forma caruerint, ea in nulla lingua unquam extiterunt, praepositiones autem non aliter quam certi cujusdam casus forma praeditae cogitari possunt.
Propria potestas, qua suffixa declinationis funguntur, haec est, ut varias relationes et directiones in spatio denotandas exprimant. Haec autem significatio, quae ipsis communis est cum praepositionibus per- spicueque eandem originem videtur probare, etiam magna pars est et notabilis ejus potestatis ac notionis, quae inest in verbo et nomine: etenim cum verbis nominibusque agendi notio tanquam sua subjecta sit, haec notio motus notionem et directionis simul complectitur. Haec vero interna cognatio, quae suffixis casuum antiquissimisque praepositionibus intercedit cum verbis ac nominibus, ut statuamus nos impellit, non solum derivationis suffixa, quae interjecta sunt inter radices et sive casuum signa in nominibus sive personarum ac modorum in verbis finitis, sed ipsas etiam casnum obliquorum notas ex radicibus ortas esse. Sed in his radicibus, dum munere in exitu nominum demandato funguntur, prisca vis et propria potestas adeo obscurata vel imminuta est, ut nihil nisi denotatio directionis cujusdam relicta sit. Sic alia radix, cui significatus erat eundi, adeo attenuata est, ut tantummodo directionem in locum quendam institutam(hin) indicaret, quod perspicuum erit, ubi comparaveris radicem? verbi i-re, i-évat cum signo dativi casus i, radicem me et mo, quae inest in Latino meare, Graeco uéꝑνα-.a, ud-opar cum signo accusativi m Latinorum,» Graecorum vel cum Slavico mo, idem quod nostrum hin valente(conf. Dobrowsky Instit. p. 430); alia, cui suberat vis veniendi, ita deminuta est, ut ex aliquo loco directionem solum(her) significaret, quam ad rem consideranda est radix Sanscritica dhaàw= dhu, Graeca deF verbi dο(pro deF-G), Se6-oOuat, et suffxxum illud d6().
1


