— 12—
est, quanto minus quidem ferre possumus ob pravam sensus rationem, quae, si lerem quidem legitur, necessario exoritur. Etenim dolerem quidem esset: ni- hil aliud facerem, nisi hoc; sequeretur etiam necesse esset: sed— non. In sequentibus autem dicit se Cicero putare, mortem luctu publico esse ornandam. Pror- sus alia est sensus ratio, si legitur dolerem equidem; est enim hoc: ego quidem dolore afficerer, num vos afficeremini, nescius essem.
do-
Posterius enuncia- tionis membrum: mortem vero— putarem non est oppositum priori: dolerem
equidem, id quod ex vero intelligitur, quae particula usurpari solet, si ad maius quid oratio progreditur. Cf. Zumptius in Gram. mai.§. 348.
8. 4.
Codicum Guelferbyti asservatorum ac rogatu meo primum callatorum varietas lectionum potior: Gudiani nr. 278 vetustioris, Helm- stadiensis nr. 304 recentioris.
Cap. I.
Honores mnortuo] Uterque habet: mortuo honores, quod sine ulla dubitatione retinendum est. Confer ea, quae supra de hoc loco disputavimus.
Serp.] Gudianus habet Sergio, uti paulo post Sergius, et cap. 5.
Nobis] Gudianus recte habet vobis, quam lectionem defendimus.
Omnis] Gudianus, quamquam in antegressis mirum quantum habet illos, for- tasse ex scripturae vitio, in sequentibus tamen veram praebet lectionem omnibus, de qua ea videnda sunt, quae supra monuimus.
Labor viae] Uterque noster Codex omisit viae; quo iure omittendum sit, supra demonstravimus.
Extremo spiritu] In utroque Cod. legitur in extremo sp. Utra praeferenda sit lectio, ex iis intelligi potest, quae supra dicta sunt.
Posset] Helmstadiensis habet potuisset.
Illius] In Gudiano legitur ipsius.
Nisi ei] Gudianus habet nisi, omisso ei.
A quo] Gudianus praebet merum quo, Helmstadiensis autem qui, cuius i cor- ruptum in o est a manu posteriori.
Nata] Helmstadiensis habet nacti, sed i corruptum in a.


