Jahrgang 
1844
Einzelbild herunterladen

- 11

contineret sit expressa, nec solum argumenti ratio, sed verbi etiam lIudere structura

hanc suadeat explicandi rationem.

Cap. II. Mors ob remn publicam obita] Miramur, quod omnes fere editores recentiores

obita, quae mera est coniectura Ferrarii, receperunt neglecta lectione vulgata habita, quam omnes Codd., inter quos et Nostri, retinent. Quidni legerunt editores habita? Scilicet mortem habere ob rem publicam pro: mortem obire ob r. p. latine non dicitur. At vero verba struenda sunt lunc in modum: mors et Octavio et Tullio habita honori fuit; quasi dixisset Cicero active: atqui maiores Octavio non sanguinem, in morte profusum, sed ipsam mortem, quippe quum esset mors ob rem publicam, honori habuerunt. Dicitur enim alicui aliquam rem honori ha- bere, cf. Sall. Bell. Jug. c. 50.: perinde quasi ea honori non praedae ha- beant(Jugurtha eiusque socii), secundum analogiam, qua dicitur aliquam rem re- ligioni habere ab ipso Cicerone de Divinat. 55.,§. 77., aut despicatui ha- bere a Plauto Men. IV, 5, 19.: tu me bene merentem habes despicatui i. e. contemnis. Quae verba quum ita struantur, non est quod haereas in adiectis: mors ob rem publicam nude h. c. absolute positis, quoniam ita dici solet, aliis etiam praepositionibus hunc in modum usurpatis: cura de re publica Cic. Lael. 4, S. 15, caritas in pastores Id. Lael. 19,§. 70, amicitia cum his Id. Lael. 5,§. 19, pietas adversus deos Id. Fin. 5, 22.§. 75. Plura huius dictionis exempla, ut re-

ditus in coelum, in patriam, iustitia in omnes, timor ab hoste, alia congesserunt in

libris grammaticis Zumptius, A. Grotefendius, Geistius, alii.

Atque etiam textus ratio hanc verborum structuram suadet. Vult enim orator explicare, unamquamque mortem, in legatione obitam, ex maiorum sententia esse ho- norandam, non eam solam, cuius causa cum legatione arctissime cohacreat, sed hanc etiam, quae in legatione casu quodam accidat. Ut rem exemplo illustret, Oetavii pa- riter atque ceterorum legatorum commemorat mortem, quam, licet fortuito aut casu quodam allatam, in honore tamen maiores habuerint; multo magis Sulpicii mortem ho- norandam esse, quum ei non casus mortem adtulerit, sed ipsa legatio vitam abstulerit. Cf. c. 5. initium.

Cap. III.

Dolerem quidem] Noster Cod. uterque habet equidem, quam lectionis varieta- tem recentiores editores, inter-quos Orellius, praetermiserunt. Nobis illa tanto gratior

1