Jahrgang 
1844
Einzelbild herunterladen

10

dissuadet, quia non solum viae, sed unaquaeque molestia, ad gravem valitudinem ae- cedens, cogitari debet; quin, si qua disertim nominanda erat, corporis potius erat di- cenda, quam viae; id quod solo in labore inest secundum Ciceronis ipsius definitio- nem, quam in Tuscc. Dispp. Libr. II, 15,§. 33. invenimus: labor est functio quaedam, vel animi, vel corporis, gravioris operis et muneris.

Eatrenno spiritu experiretur] Quos inspicere potuimus libros, ii omnes legunt sine praepositione in, nude: extremo spiritu; alios autem legere in extremo spiritu, praepositione addita, ex varietate lectionis, a Wernsdorfio editioni suae adie- cta, cognovimus. Similiterque in Codd., rogatu nostro collatis, legitur: in extremo spinitu; cui quidem lectioni his rationibus moti non possumus non adsentiri. Qualis est ille Ablativus, nude positus? Temporalis? An vero credibile est, eodem modo la- tine dici posse extremo spiritu, quo recte dicitur extremo anno, extremo tempore? Id quidem minime nobis persuadere possumus. Nam quum spiritus, per se ac nude positus, non denotet tempus, sed translate tantummodo usurpatus temporis notionem involvat, addito nimirum adiectivo extremus, sequitur, ut immerito cum vocabulis tempus, tempestas, aetas, dies similibus conferatur eandemque, quam illa, sequatur structurae legem. Neque vero, si translate usurpatur spiritus hoc est si additur extremus, ultimum vitae tempus nude significatur, sed rerum, quae cum extremo spiritu arctissime cohaerent, simul condicio. Quac quidem vocabuli ratio tum ex iis, quae nostrum locum antegressa sunt, tum ex adicctivi extremus signiſi- catione intelligitur. Extremus enim saepenumero de iis rebus dicitur, quas ultra nulla est spes, desperatis, in praccipiti positis. Cf. Forcellini Editt. sub voce ex- tremus. Practerea spiritus extremus, id quod supra innuimus, nostro loco cum mala Sulpicii condicione coniunctus est, quippe ille ita affectus esse dicitur, ut sibi ipse diffideret. Quae quum ita sint, nonnissi in extremo spiritu vera lectio esse potest. De hoc praepositionis in, temporis condicionem indicantis, usu uberius expo- suit Rritzius ad Sall. Catil. 48, 5. Neque vero eadem quae nostri eius est loci ratio, quem legimus in Tuscc. Dispp. 1, 40§. 96: Lusit vir egregius(Therame- nes) egtremo spiritu, quoniam Ablativus hic nude positus arctissime cohaeret cum verbo lusit, quod Ablativis ut alea, pila, vel scriptis lef. Cic. de Orat. I, 30 §. 217.] iungi solet. Perperam h. I. Ablativus nude positus de tempore intelligitur [vide, sis, Fr. H. Kernii conversionem huius loci in theotiscam linguam], quum tem-

poris notio iam in sequentibus: quum iam praecordiis conceptam mortem