Jahrgang 
1844
Einzelbild herunterladen

9

dicunt, communicativum. Recte; nihil autem lucramur, quoniam prae reliquis orator ipse in nobis latet. Inepta igitur remanet locutionis ratio.

Aetate illos anteiret, sapientia onnnis] Leclionem hanc ex Vaticano Faëérnus, Lambiuus, Manutius hauserunt; vulgata est: aetate illis anteiret sapientia orn- nibus. Quamquam anteire crebrius cum Accusativo iungitur, ut apud Cornel. Nep. Chabr. IV, 1.: Chabrias omnes auctoritate anteibat; Thrasyb. I. 2.: quum eum nemo anteiret virtutibus; apud Justinum I, 3.: quum Sarda- napalus mollitia corporis et oculorum lascivia omnes foeminas antei- ret; apud alios, quos Forcellini Editores sub voce anteeo laudant: Cicero tamen, paucis exceptis locis, ubi Accusativus invenitur, ut de Nat. Deor. II, 61. Brut. c. 64, ex optimorum Codd. et Editt. ſide dixit alicui anteire, cf. de Offie. II, 10,§. 57: qui anteire ceteris virtute putantur, Tuscc. Dispp. I, 5,§. 5: qui iis actate anteibat, analogiam sequutus verborum antecedere, praestare, ante- cellere, excellere, quorum causa adeunda est maior Grammatica Th. Zumptii Cap. 71,§. 387. Neque impedimento est pro Sulla VIII, 25: nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant, quoniam anteiri eodem modo passive usurpatur, quo circumvenire, cf. Tacit. Histor. II, 101: ne ab aliis apud Vitellium anteiretur. Dixit igitur nostro loco Cicero illis aetate an- teiret, sapientia omnibus pariter atque in Bruto c. XXI,§. 82: Galba, ae- tate paullum iis antecedens; in Laelio c. V,§. 19: hoc praestat amicitia propinquitati; pro Arch. P. c. III,§. 4: celeriter(Arehiac) antecellere omnibus ingenii gloria contigit, denique pro Lege Manil c. XIV,§. 41: ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate par infimis esse videa- tur. Atque etiam Gudianus noster saltem in posteriori loci nostri parte vulgatam ha- bet omnibus, et in Helmstadiensi codice, rogatu meo collato, illos in priori parte correctum est a manu secunda in illis. Novissimus editor typis expressit lectionem a nobis defensam.

Si ad gravem valitudinem labor piae accessisset] Jam in antiiuis editionibus, veluti Verburgiana, intrusum est viae quod Wernsdorfius in textum recepit, non di- cens, quorum Codd. auctoritate fretus. Nostri Codd., nuperrime primum collati, omit- tunt viae; recte, quoniam labor viae non nisi metonymice dici posset pro: mole stia viae, quam ueuανιυνμμι poetae amare solent, ut Virgilius Aen. V, 617: taedet pelagi perferre laborem. Huc accedit, quod interior textus ratio viac notionem