— 38
stadiensis, qui uterque Guelferbyti nunc asservatur. Horum usus HESSII, V. Cl. et de arte critica Meritissimi, liberalitate mihi contigit. Nam quo Wernsdorfius in Philippicis recensendis usus est Guelferbytano codice Gudiano, is Gudianus est pror- sus alius. ²*) Helmstadiensis autem, qui nunc Guelferbyti asservatur, a Wernsdorfio ignoratus est. ²¹²) Gudianus noster, qui meo rogatu collatus est, numero 278 insigni- tus, apud Ebertum 216, membraneus est, octavam oblongam habet formam et saeculo decimo tertio p. Ch. n. natus esse videtur. ²³³) De hoc codice conferenda est Cornel. Nepot. Edit. Bardil. Tom. II, p. 5380 sq. et 396 seq. Potior hic est, quam Helm- stadiensis, qui habet numerum 304, apud Ebertum 205 et, nescio quo anno, Helm- stadio Guelferbytum transmigravit. Is est chartaceus formamque foliorum habet maxi- mam; originem eius in saeculo quinto decimo p. Chr. n. ponimus ob pravam, quam sequitur, scribendi rationem.
Horum Codd. et auxilio et auctoritate alias nostrae orationis lectiones restauravi- mus, alias confirmavimus, alias sanavimus. Ob spati, hie nobis concessi, exiguitatem specimen tantum exhibuimus.
Cap. I.
ꝗOuam honores mnortuo] Hanc verborum collocationem tuentur Wernsdorfius, Orellius, Rlotzius; at, quo iure, non videmus, namque et interior enunciationis ratio et vetustiores editiones, in quibus Verburgiana, suadent: quam mortuo honores. Patet enim, Ciceronem voluisse opponere tum gratias agere, tum honores quae- rere, gratias vivo, honores mortuo. Nonne ex oppositionis lege uti in priori enun- ciationis parte primo in loco collocavit vivo, ita in posteriori eundem locum adsignare debuit mortuo? Uterque noster codex probabiliorem tuetur collocationem: mortuo honores.
Et nobis gratus fuerit] Nobis legit Wernsdorſius, non dicens, quam sequatur auctoritatem. Fortasse Verburgianam, in qua eadem reperitur lectio, sequutus est edi- tionem. Recentiores editores praeeunte Vaticano codice habent vobis. Gudianus no- ster eandem vocem tuetur. Et recte quidem, quoniam in nobis nihil inest, quod rei publicae in sequentibus: rei publicae salutaris respondeat. Huc accedit, quod paene stultum fuisset, si Cicero dixisset: non dubito, quin nobis h. e. mihi fuerit gratus Sulpicii reditus. Etenim, quae familiaritas eius cum Sulpicio erat, non potuit non bene scire, gratum sibi futurum fuisse familiaris reditum. At vero dicat quis- piam, in nobis latere etiam auditores, h. e. nobis esse hoc loco pluralem, quem


