gatorum profectionem ab Antonii amicis varii de responsis Antonii sparsi essent rumo- res, et de pacis cum illo ineundae condicionibus multa in Urbe circumferrentur com- menta, vehementer repugnat, obstat, contra dicit; seque ipsum, alioquin semper pacis laudatorem, semper auctorem, nolle nunc pacem cum Antonio fortissimo animo profi- tetur, et multis iisque vividissimis verbis in Senatu, cur nolit eam, septima ostendit Philippica eamque et turpem esse, et periculosam et esse non posse explicat. Legationis autem, brevi post Senatus consultum a. d. IV. Non. Jan. in Antonii castra profectae, sors Ciceroni eiusque amicis ingratissima novam doloris materiem novamque tum Anto- nii acriter incusandi, tum pacis fortiter dissuadendae occasionem miserrimam praebuit. Reversi enim ab Antonio, haud dubie initio mensis Februarii anni 44. a. Ch. n., sine legationis principe Piso et Philippus quum postulata illius intolerabilia retulissent, quumque et Pansa Cos. et Calenus mitiorem rei cum Antonio agendae modum in Se- natu suasissent, quin etiam novam ad Antonium mittendam legationem censuissent: octa- va Philippica omni virium contentione de belli cum Antonio necessitate Cicero loquu- tus est. ¹½) Haec oratio, verborum acumine plenissima, ante Idus Martias in Senatu est habita; 20) et quoniam ne levissimam quidem praetermittere voluit Cicero, quid animo sentiret, aperte dicendi occasionem, iterum brevi post in Senatu prodiit Nonam- que de honorando Sulpicio, in itinere mortuo, dixit orationem, cuius argumentum, a P. Manutio propositum, vide, sis, apud Wernsdorfium repelitum.
8. 5.
Critica orationis pars.
Textus, quem dicimus, orafionis non ita magnis laborat difſicultatibus; varietas enim lectionum et optimis codicibus, manu seriptis, et doctissimorum virorum saga- citate et studio grammaticae doctrinae ita diiudicata est et enucleata, ut paucis tantum- modo locis, quae sit praeferenda lectio, in dubio relinquatur; at vero non omnibus lo- cis plana est et indubitata lectio. Hinc factum est, ut vel recentissimi Philippicarum editores Wernsdorfius et Rlotzius VV. CC. quum in reliquis, tum nostra etiam in oratione neque omnibus locis saltisfecerint textui, et posterioribus iudicibus emen- dandi locum dederint. Quam ob rem variarum lectionum, quotquot occurrunt, examen instituimus et textum recensere non absonum a re duximus. Adiuverunt nos hoc in negotio Codices, adhuc, quantum sciamus, nondum collati, Gudianus alter et Helm-


