— C6—
flagrantis testimonium in orationibus in M. Antonium habitis evidentissimum exhibuit. Sunt autem illae XIV. orationes, quas Demosthenem sequutus Cicero ipse Philippi- cas adpellavit.*) Neque vero in omnibus eodem modo contra Antonium Ciceronem dixisse, facile patet ex cearum comparatione. Licet enim reliquae sine circuitione et anfractu Antonium petant, et auditorum animos quam maxime adversus eum excitent, idque potissimum suadeant, ut et ille patriae hostis iudicetur et pacis cum illo ineundae voluntas perniciosissima habeatur, Nona tamen Philippica vix Antonii mentionem facit omninoque mitem Ciceronis declarat animum. Quippe prorsus alia huius habendae Ci- ceroni exstitit causa, quam reliquarum, quae, si ultimam nostrae paene similem exce- peris, cunctae ut haberentur, solam fere Antoni pervicaciam eſfecisse facile tibi per- suadebis. Causa vero, cur Nona sit habita, haec fere est.
Mutinam, firmissimam et splendidissimam P. R. coloniam, 8) M. Antonio ceir- cumsedente et Dec. Brutum, provinciae Galliae Imperatorem, Cos. designatum, civem rei publicae natum,*) oppugnante non modo sine senatus auctoritate, sed invito etiam senatu, novi consules, Pansa et Hirtius quamquam Ral. Januariis anni DCCX. a. u. c. sive 44. a. Chr. n., primo consulatus die, se rei publicae ire opitulatum orationibus aditialibus dixerant, Antoniique agendi rationem omnino reprobaverant, ²³) nihilo mi- nus tamen aliam ceius tractandi viam atque prorsus diversam ab ea, quae Ciceroni ciusque amicis placuit, ingrediendam esse censcbant. Fufius enim Calenus, Pansae so- cer et Antonii familiaris, quum mitiorem de Antonio sententiam dixisset legatosque pacis faciundae causd ad eum mittendos censuisset, Consules huius sententiae stabilien- dae avidissimi mirum quantum dissuadebant, idcoque Ciceroni, qui iam novae rei pu- plicae fundamenta se iecisse arbitrabatur, ¹¹) omnem repugnandi Antonio spem auferre videbantur. Quam ob rem vchementer commotus Cicero omni, qua fieri potuit, occa- sione oblata in eos, qui pacem cum Antonio suadebant legationemque ad eum mit- tendam esse statuebant, acriter invehebatur. Id quidem in orationibus tunc habitis fie- bat. Huc referendae sunt Philippicarum in primis quinta, sexta, septima, octava. ¹²) Neque vero impedire potuit Cicero, quo minus legatio, cuius Servius Sulpicius prin- ceps esset, decerneretur ¹³); quin imo ipse mandata, ¹¹) quamvis severissimis expressa verbis, non potuit non proponere. Hinc factum est, ut sexta Philippica legationem auderet belli, nisi parucrit Antonius, dicere denunciationem, hune vero Hannibali ae- quare. ²³⁸) Atque ctiam non sibi soli, sed populo etiam ante praedicere coepit, nihil Marcum Antonium eorum, quae sint legatis mandata, facturum. Itaque quum post le-


