Jahrgang 
1844
Einzelbild herunterladen

4

Atque etiam sententia Ciceronis de Sulpicio honorando non ita prolata est, ut Anto- nius in invidiam adduceretur, vel in hostium numero poneretur, potius inde orta est, quod Antonius Ciceronis certe iudicio iam diu hostis habebatur ideoque Sulpici legatio ad Antonium ut ad hostem existimari et poterat et debebat.

Tertia denique virtus, quae in nostram orationem cadit, a iucunditate proſicisci- tur, quam in persona, quae primas agit partes, eiusque morum et sentiendi agendique ratione, ab oratore designata, in esse putamus; quae quidem iucunditas summam lectori adfert delectationem. Etenim Servius Sulpicius Q. F. Lemonia Rufus, cuius vel post mortem honorandi causa Cicero haec verba fecit, non solum omnium paene virtutum laude vigebat, sed sapientiae etiam, doctrinae, in primis iuris famâ, dum vixit, usque quaque celebrabatur.) Quis est, quin magna eum veneratione dignum censeat, si illum non arbitrio, non malae corporis condicioni concedentem, sed Senatus auctoritati parentem audit? c. 3. Quanto eum amore amplecti debemus, si legimus, et omnia il- lum rei publicae saluti posthabuisse commoda, nec ullum vitae periculum evitare voluisse, vitam adeo sprevisse, mortique non dubitatae lubentissimo animo sese obtulisse! c. 5. Quali eum tum aestimatione tum verecundia prosequamur necesse est, si non solum gravitatem illius, constantiam, ſidem, praestantem in re publica tuenda curam, atque prudentiam omnium mortalium famâ celebratam audimus, sed admirabilem etiam iuris ac paene divinam eius scientiam clara in luce positam videmus! Neque enim ille magis iuris consultus, quam iustitiae fuit, c. 5. Quae quum ita sint, Sulpicium, principem orationis personam, non possumus non eum habere, qui quum omni laude omnique honore, tum nostra admiratione et observantia dignus sit censendus. Deseriptio igitur personae, quam principem diximus, eiusque morum notatio iucundi quid in se necessa- rio habet. Atque etiam, qui secundas agunt partes, filius, coniux, orator ipse, unus ex Sulpici intimis familiaribus, voluptatem quandam creant lectoribus. Adsunt enim Sulpicio tum deliberanti, num Senatus auctoritatem vitae suae anteferat, c. 4., tum aegrotanti curaque aliorum et diligentia egenti, c. 5.; adest in primis discedenti prope- rantique Senatus mandata exsequi prosequens orator, Cicero ipse, qui se intima amici, mortem secum efferentis c. 5., usum fuisse consuctudine subobscure magis dicit, quam diserte narrat, c. 4.

Has ob virtutes orationem iuventuti literarum Romanarum studiosae quum maxime commendari et posse et debere tanto magis nobis persuasimus, quanto accommodatior illa videtur ad introducendos iuvenes in vestibula, in quibus facilis est aditus ad ultimos