— 3—
pietatis, ingenii effigies. Atque etiam sententiae, quae sunt memorabiles, inveniun- tur hae: Vita mortuorum in memoria vivorum est posita c. 5.;» Statuae intereunt tempestate, vi, vetustate: sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est, quod nulla vi moveri, neque deleri potest, c. 6., quam praeclaram sententiam statim sequitur haec: „Ut caetera exstinguuntur, sic sepulcra fiunt sanctiora vetustate.“ Qui causa mortis est, is profecto mortem adfert.“ c. 5.
Jam vero altera virtus, ob quam commendatam esse volumus orationem iuvenibus, est laudanda, quae in animi candore hoc est in sinceritate et probitate Ciceronis posita esse nobis videtur; cuius quidem candoris vestigia tota oratione exstant. Specimen enim dedit Cicero unicum tum amoris, quo cum Sulpicio eiusque coniuge et filio coniunctus erat, sincerissimi, tum familiaritatis et consuctudinis, quae alteri cum altero erat, iu- cundissimae. Amicitiae igitur, quae duos magnae liberalitatis atque ingenuitatis copula- vit viros, exemplar ad imitandum in oratione propositum esse nobis persuasimus, ex quo cognovimus, Ciceroni nihil fuisse facilius, quam illius terminos usque ad extre- mum vitae, quin ultra vitam extendere. Cf. Lael. X.§. 355. Multo magis exemplari illo tam praeclaro tamque singulari delectamur, quod, quam arctum fuerit inter utrum- que amicitiae vinculum, iam ex epistolis compertum habemus, quas sibi invicem Sulpi- cius et Cicero miserunt, ex consolatoriis praecipue litteris, de Tulliae Ciceronis filiolae morte scriptis. Sanctissima igitur in amicum, cuius honorem vel post mortem tribuen- dum esse censet et oratione hac defendit, officia contulit. Sed ad candorem redeat oratio. Dicat fortasse aliquis, non aperte, non ingenue nec sine fuco, sed simulate et ex insidiis egisse Ciceronem, qui hanc habuerit orationem. Sunt enim, qui non tam honorem Sulpicii spectasse Ciceronem, sed Antonium pelisse existiment; quid? quod auctorem eum faciunt, ut Pansa Cos. de honore Sulpicio in legatione mortuo retulerit tribuendo; quod si fecisset, eum intellexisse censent, Antonium pro patriae hoste fore iudicandum. ⁴) Et re vera Plinio ⁵) auctore scimus, ex Senatus auctoritate non nisi ſis, qui in legatione ad hostes mortem obissent, statuam esse decretam. Igitur si Pansae in Senatu vicisset sententia, Antonius de novo hostis iudicaretur necesse erat. Quam ob rem Servilium, suam sententiam rogatum, Pansae repugnasse, Servilio autem respondisse arbitrantur. At vero qui tale quid statuunt, perperam de Cicerone iudicant, honestumque eius consilium, quo Nonam Philippicam habuit, male interpretantur. Quodnam est illud? Num Antoni petendi? Ne vestigium quidem istius modi consilii in ipsa oratione reperitur. Nam quae de Antonio referuntur, omnia transacta sunt.


