— 2—
in hae oratione, quam in reliquis Philippicis, incedit, ubi Antonii mentionem iniicit; neque argutiis utitur, neque in captiones dialecticas se inducit, ubi adversariorum ar- gumenta opinionumque levitatem confutat; simplicissimam atque maxime probabilem concludit argumentationem, ubi sententiam decernendam iudicibus pronuntiat; sola ve- ritate duce, neque artis ope ad suam voluntatem perducit auditorum animos, ubi Sul- picii in rem publicam merita statuae honore exornanda censet; orare magis Patres Con- scriptos videtur quam impellere, ut quem insci ad mortem miserint, immortalitatem ei tribuant. Nec vero apte solum et sine fuco loquitur Cicero, sed distincte etiam et ornate. Distincta locutio versatur in elegantia, quae facit, ut unumquodque pure et aperte dici videatur; ornatus pertinet tum ad dicendi copiam, tum ad orationis lumina Ave figuras sententiarum. Utriusque generis exempla sunt in promtu. Cernamus enim necesse est, quanta perspicuitate interpretatus sit Cicero maiorum sententiam de honore statuae in legatione mortuis tribuendo c. 1.; quam ingenue iudicaverit, Sulpicium, quum actate L. Philippo et L. Pisoni anteiret et sapientia omnibus, subito ereptum e causa, totam legationem orbam et debilitatem reliquisse cap. eod.; quam aperte quam- que libere de Cn. Octavii eiusque novi hominis virtute, quae nullam habeat invidiam, sit locutus c. 2.; quam plane et quanta fortitudine P. C. et senatui praescribat et per- suadeat, ut quam vivo Sulpicio fecerint iniuriam, sarciant honore mortuo c. 4. Missis ambagibus causam mortis Sulpicii in P. C. confert. Vos enim, dicit cap. eod. P. C., grave dictu est, sed dicendum tamen, vos, inquam, Servium Sulpicium vita priva- stis!; nulla circuitione utitur nulloque anfractu, quum Antonii, nefarium bellum geren- tis, sceleratam audaciam notat ac vituperat c. 5.—
Ad ornatum vero non solum ea nobis videntur pertinere, quae copia quadam dicendi sunt proposita, ut c. 5., ubi Sulpicii virtutes exponuntur, vel c. I., quo omnia expertus esse narratur Sulpicius, si quam opem rei publicae ferre posset, vel c. 4., ubi Sulpicius aegrotans in itinere describitur, aliis locis; sed lumina etiam, quibus et ora- tionem decoravit et sententias illustravit, hue referenda esse putamus. Nonnunquam translatione, quae urraPood gracce dicitur,*) Cicero in oratione utitur, ut si vitam abstulisse dicitur legatio c. 3. aut si statua belli c. 3., vel honestae mortis c. 5. testis adpellatur. Quin filius dicitur c. 5. patris morum, virtutis, constantiae,
*) Quintil. VIII. 6.§. 4.


