Oratio iuvenibus literarum studiosis commendatur.
Quum recentiori tempore nonnullae Ciceronis orationes, in scholis legi solitae, a viris doctis crisim, quam dicunt, altibrem exercentibus sint abiudicatae: Marcelliana potis- simum et tres posteriores Catilinariae; ¹) quidni novam eamque genuinam, quae nihil dubitationis habeat, orationem in scholas denuo introducere nostrum esse censeamus? ²) Ac Philippicarum quidem, de quibus nullo tempore est addubitatum, paucae certe, quae iuvenibus literarum studiosis commendentur, sunt dignae tum ob dicendi genus, quo Cicero usus est, tum ob rerum, quae tractantur, et pondus et gravitatem. Etenim si in his introducendis periclitemur orationibus, de quatuordecim Philippicis duas modo eligéndas existimaverim, Nonam in primis et Secundam, quae prae ceteris accommo- datae ad iuventutis usum esse mihi videntur. ³) Praetermissa autem Secunda, quam alio forlasse tempore commendabimus, de Nona nunc disserere in animo nobis est et ostendere ante omnia, quas ob res eius lectio iuvenibus et possit et debeat commen- dari, deinde dicemus de quibusdam aliis rebus huc pertinentibus.
Habet autem Nona Philippica praecipuas virtutes, quarum contemplatione iuveni- lis animus quam maxime delectatur; has pluribus verbis exponamus necesse est. Ac prima quidem in orationis genere cernitur, quod quum quadam cum lenitate aequabili profluat, tum ad iuvenilis ingenii facultates exercendas est aptissimum, tum lectorum animos magna adſicit laetitia et voluptate. Mirà enim atque insolità paene insignis est oratio perspicuitate tam in verbis, quam in rebus; neque ullus invenitur locus, quo quid et quale sit id, de quo consideretur, dubi merito haereamus. Hoc inde sequitur, quod omnia non solum apte ad rerum dignitatem, sed etiam sincere et plane, nullis adhibitis calamistris, sunt dicta. Nusquam assurgit orator aut verbo- rum granditate, aut rerum, ab ipso propositarum, splendore et pompa. Moderatior
1


