Suetonius Vit. 11 magis deinde ac magis omni divino humanoque iure neglecto, Alliensi die ponti- ficatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinavit seque perpetuum consulem.
Vesp. 4 percrebuerat Oriente toto vetus et constans opinio, esse in fatis, ut eo tempore Judaea profecti rerum potirentur.
Vesp. 5 arbor quoque cupressus in agro avito sine ulla vi tempestatis evulsa radicitus atque prostrata, insequenti die viridior ac firmior resurrexit.
Vesp. 5 apud Judaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmavere sortes, ut, quid- quid cogitaret volveretque animo, quamlibet magnum, id esse proventurum pollicerentur.
Vesp. 6 ceterum divulgato facto, Tiberius Alexander, praefectus Aegypti, primus in verba Vespasiani legiones adegit Kalendas Julias, qui principatus dies in posterum observatus est. Judaicus deinde exercitus quinto idus Julias apud ipsum iuravit.
Tit. 5(Titus) Galba mox tenente rem publicam missus ad gratulandum, quaqua iret, convertit homines, quasi adoptionis gratia accerseretur.
Tit. 5 sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere aditoque Paphiae Veneris
Tacitus
hist. 2, 91 funesti ominis loco acceptum est, quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis XV. kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus: adeo omnis humani divinique iuris expers pari libertorum amicorum socordia velut inter temulentos agebat.
hist. 5, 13 pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum literis contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens profectique Judaea rerum poterentur.
hist. 2, 78 cupressus arbor in agris eius con- spicua altitudine repente prociderat ac postera die eodem vestigio resurgens procera ac latior virebat.
hist. 2, 78 est Judaeam inter Suriamque Car- melus; ita vocant montem deumque...... Illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occul- tas versaret animo, Basilides sacerdos inspec- tis identidem extis:»quidquid est«, inquit, »Vespasiane, quod paras, seu domum exstruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
hist. 2, 79 initium ferendi ad Vespasianum imperii Alexandriae coeptum festinante Tiberio Alexandro, qui Kalendis Julis sacramento eius legiones adegit. Isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Judaicus exercitus quinto nonas Julias apud ipsum iurasset.
hist. 2, 1 Titus Vespasianus, e Judaea inco- lumi adhuc Galba missus a patre, causam pro- fectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vul- gus fingendi avidum disperserat, accitum in adoptionem.
hist, 2, 2 atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris......


