Suetonius Galb. 20 ille(Scil. Otho) lixis calonibusque donavit(caput Galbae), qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt.
Oth. 3 quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam.
Oth. 4 qui cum eum olim’superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus adve- nerat, imperaturum quoque brevi repromittens.
Oth. 4 nullo igitur officii aut ambitionis in quemquam genere omisso, quotiens caena principem acciperet, aureos excubanti cohorti viritim dividebat, nec minus alium alia via militum demerebatur.
Oth. 6 deinde liberto adesse architectos nun- tiante, quod signum convenerat, quasi venalem domum inspecturus abscessit, proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
Oth. 11 post hoc sedata siti gelidae aquae po- tione, arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum pulvino subdi- disset, foribus adopertis artissimo somno quie- vit. Et circa lucem demum expergefactus, uno se traiecit ictu infra laevam papillam.
Oth. 12 ²) multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum virum, unicum imperatorem praedi- cantes, ibidem statim nec procul a rogo vim suae vitae attulerunt.
Vit. 11 urbem denique ad classicaum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque vexilla, sagulatis comitibus, ac detectis com- militonum armis.
Tacitus hist. 1, 49 caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum.
hist. 1, 13 mox suspectum in eadem Pop- paea in provinciam Lusitaniam specie lega- tionis seposuit.
hist. 1, 22 e quibus Ptolemaeus Othoni in provincia comes, cum superfuturum eum Ne- roni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore, ut in imperium adscisceretur.
hist. 1, 24 eo paullatim progressus est, ut per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos divideret.
hist. 1, 27 nec multo post libertus Onamastus nuntiat exspectari eum ab architecto et re- demptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et paratae coniurationis convenerat.
hist. 2, 49 vesperacente die sitim haustu ge- lidae aquae sedavit. Tum adlatis pugionibus duobus, ¹) cum utrumque pertemptasset, alte- rum capiti subdidit. Et explorato, iam pro- fectos amicos, noctem quietam, utque adfirma- tur, non insomnem egit: luce prima in fer- rum pectore incubuit.
hist. 2, 49 ²) tulere corpus praetoriae cohortes cum laudibus et lacrimis vulnus manusque eius exosculantes. Quidam militum iuxta ro- gum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis.
hist. 2, 89 ipse Vitellius a ponte Mulvio in- signi equo, paludatus accinctusque senatum et populum ante se agens, quominus ut cap- tam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito ag- mine incessit.
¹) Suetonii et Plutarchi(Oth. 17) imitationes verbum:»duobus«, qvod in codicibus desideratur, ab edito- ribus recentioribus recte adiectum esse comprobant.— ²) Cf. Dio 64, 15.


