Suetonius Tib. 53 imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit.
Tib. 58 sub idem tempus, consulente praetore, an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
Tib. 67 quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant, quam cotidie perire sentio, si scio.
Ner. 12 dedicatisque thermis atque gymnasio, senatni quoque et equiti oleum praebuit.
Galb. 14 ii erant Titus Vinius, legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arro- gantia socordiaque intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
Galb. 16 ²) neque ratam rem habuit et subinde iactavit, legere se militem, non emere
„consuesse.
Galb. 19 iis ut occurreret prodiit, tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Otho- nem glorianti:»quo auctore« responderit.
Galb. 20 sunt qui tradant, ad primum tu- multum proclamasse eum:»quid agitis, com- militones? ego vester sum, et vos mei!« do- nativum etiam pollicitum. Plures autem prodiderunt, obtulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita vide- retur, hortatum.
Tacitus
ann. 6, 25 memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque, quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
ann. 1, 72 mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore, an iudicia maiestatis redderen- tur, exercendas leges esse respondit.
ann. 6, 6 quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore di me deaeque peius perdant, quam perire me cotidie sentio, si scio. ¹)
ann. 14, 47 gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
hist. 1, 13 potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem, Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor gratia Icelo, Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant.
hist. 1, 5 ²) accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi.
hist. 1, 35 obvius in Palatio Julius Atticus speculator cruentum gladium ostentans occi- sum a se Othonem exclamavit; et Galba: »commilito,« inquit,»quis iussit?« insigni animo ad coercendam militarem li- centiam.
hist. 1, 41 extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere: alii suppliciter interrogasse, quid mali meruis- set, et paucos dies exsolvendo donativo de- precatum; plures obtulisse ultro percussori- bus iugulum: agerent ac ferirent, si ita e re publica videretur.
¹) Tacitus non modo orationes, sed etiam pauca aliorum verba suis ipsius locutionibus reddidisse videtur, cf. praeter hunc locum hist. 1, 5; ann. 15, 67, quoniam semper, cum verba ipsa rettulerit,»hoc enim verbo nnu ferunt« vel alia eiusmodi adiecit, cf. ann. 11, 37; 14, 59; 16, 4; hist. 3, 39. Ceterum cf. Nipperdeium ad ann. 6, 6.— ²) Cf. Dio 64, 3, 3: duεdee ⁴ zG SoPuρmσιε ³rdνσ To*νμασια ou, Sdwxe zal igh, pe ort τοατλeεν droaridras,
AAd ous ꝓ†οοα•εμν εα.


