Jahrgang 
1888
Einzelbild herunterladen

locutionibus ¹) commoti pro certo affirmare posse nobis videmur. Sed satis superque demonstrasse mihi videor, cur Plutarchum primum Taciti imitatorem et aemulatorem appellarem.

Suetonius ut non prorsus eisdem quibus annalium scriptor fontibus in rebus narrandis usus est, ²) ita multa dicta ex annalibus et praecipue ex historiis usque ad verbum exseripsit, ³) quae quamquam Krauseus et Lehmannus omnia fere enumeraverunt, nihilo minus alio ordine proponenda

esse duxi:

Suetonius Tib. 21 Et statim ex itinere revocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit. cf. Cal. 12.

Tib. 22 Tiberius renuntianti tribuno, factum esse, quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem respondit.

cf. Claud. 29.(Claudius) in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites Romanos tanta facilitate animadvertit, ut de nece consularis viri renuntiante centurione factum esse, quod imperasset, negaret quicquam se imperasse.

Tib. 24 nunc precantem senatum et pro- cumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens.

1) Tac. cap. 37 linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere.

Tac. cap. 38 vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque.

Tacitus ann. 1, 5 neque satis compertum est, spiran- tem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. cf. Justin. 11, 15, 5.

ann. 1, 6 nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse, quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud se- natum respondit.

ann. 1, 11 Tiberioque etiam in rebus, quas non occuleret, seu natura sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba, tunc vero nitenti, ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implica- bantur.

Sall. Cat. 6 hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint.

Sall. Cat. 7 sed civitas incredibile memoratu est, adepta libertate quantum brevi creverit: tanta gloriae cupido incesserat. cf. cap. 10: igitur primo pecuniae deinde imperii cupido crevit, ea quasi materies omnium malorum fuere.

2) Confer Clason, Tacitus und Sueton, qui utrumque scriptorem ex eisdem fontibus hausisse rectissime negat, cum Reichau, De fontium delectu, quem in Tiberii vita moribusque describendis Velleius. Tacitus, Suetonius, Dio habuerunt p. 24. ³) Ex annalibus exempla contulerunt: Krause, De Suetonii fontibus et auctoritate p. 4; Reichau l. l.; confer Lehmann, Claudius und seine Zeit, p. 49, qui mirum in modum Taciti historias Suetonii fontem, verum Suetonii vitas Tiberii, Claudii, Neronis Taciti fontem fuisse contendit; ex historiis: Lehmann, l. l. p. 40; Clason, Plutarch und Tacitus p. 70. 3