Suetonius, Plutarchus, Cassius Dio, qui imperatorum Romanorum res gestas memoriae tradiderunt, res multas e Tacito hauserunt, Florus et Justinus, ille Titi Livi, hic Trogi Pompei epitomator, verborum usum eius imitati sunt. Primum autem de illis, quos priore loco posui scriptoribus, quoniam quomodo cum Tacito cohaereant, non satis investigatum est, fusius disserere mihi proposui.
Magnam quidem inter Plutarchi vitas Galbae et Othonis atque Jaciti historiarum libros primum et secundum similitudinem viri docti alii alio modo interpretati sunt, hi utrique sceriptori unum eundemque fontem vindicantes, ¹) illi Tacitum Plutarchi auctorem fuisse iudicantes. 2²) Longum est, hanc quaestionem iam persaepe tractatam singillatim persequi, sed cur opinioni eorum, qui Taciti historias Plutarcho non ignotas fuisse putent, accedam, facere non possum, quin causas quam brevissime aperiam.
Jam primum omnium Mommsenus mihi non persuasit, Tacitum, tantae apud aequales auctoritatis scriptorem, unum eundemque fontem usque ad verborum usum exscripisse, siquidem ipse se non modo Cluvio Rufo, quem Mommsenus utriusque scriptoris unum fontem fuisse opinatur, sed etiam Mesalla et Plinio(hist. 3, 28) et aliis fontibus(hist. 1, 41; 2, 37; 3, 51) usum esse testatur. 3) Tantus autem inter Plutarchum et Tacitum consensus nos docet, hunc ab illo ut non solum, ita praecipuum praeter alios auctores ad res narrandas adhibitum esse. Sed ne iam a Nipperdeio, Clasonio, Langeo, Lezio bene dicta repetam, nonnulla ad confirmandam eorum opinionem adiciam:
E Galbae quidem vita haec exempla comparanda collegi: Plut. Galb. 26 Huvvs ds 0udsts OUde nsore])“ SvO dν
Tac. hist. 1, 42 fin. 43 Ante aedem divi Julii iacuit(scil. Titus
0908, d6v εà% ν ⁷⁴ qt]s 8.ε 0ν ν ομυοιααςιι Vinius) primo ictu in poplitem, mox ab
T0GO, VTAee AStov 1e Po οĩãT»e uo- vlaæs XsurOG vGοο, 6aœον- rA ½, O00v 10% Iοντ mυ|τ¶q Iaναάχ ε- T0vνς, 1¶ mε ν ᷣ νμινᷣ Sο⁷ισiν 00601i roν †sεéουÖA.⸗ Kal πmυια᷑ τοασντον, 2ἀς‿οισσν εαοντ⁴αςρσ oοοςιᷣ πυmmmυν εοσμε- vouv raoduνᷣsoo ois n⁴‿†αεμνοιςι εα xœ diνᷣuαε̈nesro sidsoνσ ον αἀνιτοεςσαοοs⁸.
Eneara ‿εᷣu⁵εᷣνανmινιτ mπισα᷑μιεμνο 23 8†ꝓσσςσ m5μμυνναστο ν⁷zονοων‧˙ ςσωυπω τνρ l9 rAᷣ ,vTas negFs, cf. cap. 27: Mer 6ν ue oμμ‿ᷣoεν,(scil, Heiουνο æε⁵αανσqmõτJocεεᷣ ναο εανννά vεœvνiςᷣes u arαoαωωιννεμ deπ Mouνον ν õeo- cαν τ 1ᷣ rεεισρᷣ rijs Eorics.
Julio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus. c. 43: Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas nostra vidit. Centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso in aedem Vestae pervasit exceptusque mi- sericordia publici servi et contubernio eius abditus..... cum advenere... Sulpi- cius Florus...... et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in foribus templi trucidatur.
¹) Mommsen, Hermes 4, 295; Nissen, Rhein. Mus. 26, 497; Hirzel, Comparatio eorum, quae de imp. Galba et Oth. relata legimus apud Tacitum, Suetonium, Plutarchum, Dionem Cassium.— ²) Nipperdey, Einleitung zu Tacitus' Annalen p. 28; Clason, Plutarch und Tacitus; R. Lange, De Tacito Plutarchi auctore; Lezius, De Plutarchi in Galba et Othone fontibus.— ³) Quam diligenter Tacitus omnia, quae ad historiam describendam pertinent, perscrutatus sit, ut alia omittam, ex duabus Plinii epistulis 6, 16 et 6, 20 satis apparet.


