Jahrgang 
1888
Einzelbild herunterladen

Quomodo Tacitus, historiarum scriptor, in hominum memoria versatus sit usque ad renascentes literas saeculis XIV. et XV.

Cornelius Tacitus, historiarum scriptor, futurum esse laetissima spe ferebatur, ut opera sua »manerent mansuraque essent in animis hominum« ¹) idemque de eo augurabatur aequalis, Plinius minor amicus. ²) Hanc exspectationem non esse deceptam, verum non plane evenisse, ex eo perspicuum est, quod libri eius etiam nunc in omnium virorum doctorum manibus versantur, sed non omnes nobis relicti sunt. Satis enim constat, Tacitum non modo scriptoris munere functum esse, sed etiam orationes sive habuisse sive edidisse³) rhetoricisque stadiis fuisse deditum. ¹) Huius auten generis scripta plane perierunt praeter dialogum de oratoribus, cuius etiam ipsius magna pars lacunis hausta est. Quin etiam ex operibus ad res narrandas pertinentibus, quae fatum omnia nobis reservasse videtur, soli libelli de vita Agricolae et de Germaniae situ integri ad nostram memoriam pervenerunt, historiarum quattuor primi et pars quinti, annaliumque libri 1 6 et 11 16, neque hi quidem pleni, adhuc exstant. Cuius rei causam cognoscas, si memineris, quam Taciti libri difficiles sint intellectu, unde homines facile, quominus totos integrosve eos perlegerent perscriberentve deterrebantur. Sed opera glarissimi scriptoris non prorsus post eius obitum latuisse iam Ritterus et Haaseus in praefationibus ad Taciti opera aliique viri docti monuerunt. Quodsi nihilo minus huius scriptoris vestigia, quae nobis tempora intereuntis imperii Romani et medium aevum usque ad renascentes literas reliquerunt, denuo persequi audeo, ideo hunc laborem suscepi, quod nonnulla argumenta invenisse mihi videor, quae memoriam Taciti non tam»tenuem et mancam« fuisse, quam Haaseus l. I. p. XIV. contendit, possint docere, quamvis fontes non tam abunde fluant, quam eis optabile est, qui praeclara huius rerum scriptoris opera admirantur atque aemulantur.

Jam primo post Taciti mortem saeculo libros eius non plane oblivione fuisse obrutos et Latini et Graeci Antoninorum temporum scriptores nos docebunt. Nam historiarum quidem scriptores

¹) Tac. Agr. 46. ²) Confer Plin. ep. 7, 33, 1 totamque Plinii epistulam 9, 27, sine dubio Tacitum laudantem, quamvis nomen eius non sit adscriptum. ³) Plin. ep. 2, 11, 17; 2, 1, 6.) Plin. ep. 1, 20. Verum librum illum»facetiarum« a Fulgentio(de abstr. sermm. p. XXIV. ed. Lersch; cf. ib. p. 72 sq.) laudatum Tacito abindices velim, quoniam Lerschius in libro adscripto luce clarius Fulgentium fraudatorem fuisse demonstravit.

1