15
Neque dubium est deinceps, quin oculum tollere aptissime is dicatur. qui gaudium iustosque quasi spiritus quosdam ex adspectu exspectati certaminis adsumptos prae se laturus sit; immo magis etiam ex contrariae notionis enunciatione öuνμα τοοε Salsrn, oculum in terra configere, hoc probabile fieri videtur. Quod cum aliis exemplis tum illustrissimo ex Euripidis Jone 582 N. adlato eomprobatur, ubi haec leguntur:
Gννμ; 1 OOGᷣ̃, Jv daAh 0v Aνι ν ꝭ⁵ᷣεες; Hoc loco oculus demitti humique defixus teneri dicitur, ut oris confusi ac consternati perturbatio ex- primatur, quam animi motionem omni superbiae laetaeque concitationi plane adversam nostro iure udicamus.
De metaphora denique, quam utroque loco usurpata voce ⁶νιμαα Sophocles admisit, quis est, qui miraretur, si poeta minus poetice εορσσσ ν εuμν νννν, vel simplicius etiam et ieiunius clοοσςσας εμ⁵ανυτν, ut est verbi causa apud Herodotum, dixisset?
Jam ut eorum, quae adhuc exposui, summam faciam, enunciata tam Graeca lευν ⁶mσσνισνeν aiνοεν ⁶μμα uτsν. quam Latina oculum tollere, adtollere, erigere, sim. proprie et recte dé eis tantum usurpari posse arbitror, qui antea demissis erant oculis, sed non minus apte ea de eis quoque intel- ligere licere, qui oculos non vere in altitudinem tollant, sed omnino eos in quamlibet aliam regionem vertant et quasi coniciant Quocirca Sophocles cantico illo chorum non hoc optantem fecisse videtur, ut ceu columba praepeti concitata volatu, nihil refert ad altos nubium tractus an alium regionis altioris locum elatus, de ea altitudine altius etiam oculos suos extolleret, et Sophocleum ααοενν μημα simplex verbum spectandi circumloquitur atque in eo enunciato verbo tollendi adhibito momentum incipientis actionis contemplandi maiore vi premitur, cui locutioni expressionem exspectationis laetae ac fiduciae plenae admixtam esse crediderim. Videntur mihi igitur hunc in modum illa verba coniun- genda esse:
l εαμαᷣ ³³⁴ονοο νεdν(ιισεαᷣ νεᷣσέινας)
Airdνεο vυρσseνꝭeςς⁶νι υοᷣσᷣ rον νυα, Latine autem interpretanda: utinam(ceu) aeria velox columba(aetheriam nubem) Aegalei loca nivosa adsequar tollens oculum meum, hoc est, ut planius dicam: utinam ceu velox praepeti concitata volatu columba vel potius columbae vento citius irruentis velocitate ad nivosa Aegalei loca perveniam tollens oculum meum; tollens oculum meum idem significat, quod: incipiens spectare, spectaturus sive spec- tator futurus illorum certaminum, quae chorus haud procul Aegaleo monte(10„% ⁸e⁵αέmσάνέν τ̈ιτιας &ꝙ⁴%ο dicit) futura esse coniectat, spectator nimirum gaudio certoque magnificae victoriae fiducia elatus eumque animi adfectum oculis sublatis indicans.
Ac toti quaestioni de enunciatione αααορ roονυμιν uα interpretanda quoniam nunc abunde satisfactum est, quid antecedenti genetivo ατιν Oo υσſ ναν fiat, iam haerere videmur. Gram- maticam enim huius genetivi explicationem non infitior in tanta esse difficultate, ut in eis ipsis verbis maximam omnino stribliginem latere aliquamdiu existimaverim, cum vel errore librarii, quales plurimos in ipso Laurentiano codice a prima manu commissi sunt, e superioris versus exitu delata, vel etiam explicationis causa adscripta alius enunciati locum occupasse credibile esse posset, in quo investigando frustra desudaremus, quamdiu in recensendis Sophoclis verbis non melioribus fundamentis liceret in- sistere, quam eis, quae optimus adhuc Laurentianus liber nobis suppeditat. Ac pro scriptura codicis Laurentiani αν e‿ſ⁶"O,ñꝑa Wundero, Dindorfio ceterisque editoribus, quantum scio, emendata lectio r6% dννον in textum recepta est; deleti autem ab illis pronominis aτös nuper Arnoldum


