Jahrgang 
1881
Einzelbild herunterladen

14

Jam ut quidam viri docti totum enunciatum dινιοσς οιιμον νμμηαα chorum proprie de oculo in altum sub- lato eloqui crediderunt, ita inde ab Godofredo Hermanno et Reisigio Musgravius, Jacobsius, Passo- vius vocem ⁶αμμα, ut supra iam in transitu monui, de specie oculis extrinsecus obiecta vel, ut planius dicam, de adspectu ac spectaculo pugnae positam esse interpretati sunt.

Quorum sententia quibus de causis improbanda sit supra explanatum est. Item Steinharti ac ceterorum sententiam de illius loci corrupti sensu exposui, qui omnes alius alia correctura ex Lau- rentiani codicis scriptura eius generis enunciatum coniectando assequi student, quo chorus gaudium suum ex adspectu pugnae oculis suis percipiendum eloquatur. His acutior ac subtilior Ellendtiusss) vocabulum öuμα vhaliquando circumlocutioni, sed eleganti verae significationis sensu admixto constitui docet. Quem usum ut commonstret luculentum ex Aiace Sophocleo exemplum Ellendtius adfert v. 140⸗

Tsο ποαμέα‿ TT-)vi)e dg udd sAlds. Quam enunciationem ab oculis animi motum nictando potissimum prae se ferentibus ductum esse erudite docuit Lobeckius, idemque ad vocabulum öαμμαα ßex parte quidem cadere videtur etiam eo loco, de quo nunc agitur. Et hic vocabulo uucç eleganti primariae ac frequentioris significationis sensu admixto Sophocles per metaphoram vel potius comprehensionem, quam dicunt, animum homi- nemque ipsum circumloqui mihi videtur; oculus enim ea pars corporis humani est, qua praeter ceteras quaevis species extrinsecus oblatae ad animi cognitionem perveniant et vicissim, quaecunque animos hominum movent, ea oculis maxime prodi solent. Quod et illo loco Aiacis de oculo columbae metu trepidae usu venit, et in Trachiniarum v. 524, ubi simili comprehensione poeta usus est de oculo mulieris procis petitae pavorem prae se ferente, cum 10 o dφεαπmον μμ υιμασς 2A νν ◻μιμνεέ adnr αrεροες dςα εᷣεαmꝗπνεν 0& 10 1ςα 0 ⁴⁴α.

chorum virginum Trachiniarum canentem facit.)

Melius etiam, quam ex his duobus locis eiusdem metaphorae usus cognosci potest ex illo

Oedipi Regis versu 1222, ubi haec leguntur: dvενπννενσ τ ε᷑ εωενειν

adt ren Od,u,o a oUAv duα.

Brunckius haec vertit ita: recepique spiritum per te et sopivi oculos meos, quae verba Ellendtius: requievi a labore optime interpretatur. Quem ad modum enim in recuperata quiete ac tranquilliore condicione commode consopiri oculus hominis dicitur pro ipso homine, quoniam hominis perturbati ac solliciti somnus oculos raro cooperiat, a sollicitudine autem curaque remoti placido somno frui soleant, ita illo priore loco oculum chori pro ipsis hominibus chorum formantibus sive choreutis usur- pari existimo, cum rectissime ea corporis humani membra laeto adspectu vel inprimis frui percep- tamque ex illo laetitiam prae se praeferre et quodam modo proloqui dici possint.

58) Ellendt lex. Sophocl. vol. II, p. 313. ed. II, cur. H. Genthe p. 526. 59) Comp. Soph. OR. 81: Aααᷣ- m 9 8 GG ⁶μι. O. C. 320. 9 αG.% G Oνy de dadrν 6⁴ενέκα οοσσπνιᷣ᷑ επωα

2

Ai. 977: gilrar Alas, G SvAev 0 1, ³l, Pheogn. 85: g0⁴λικαιοσ⁶σσνεμeντιν dds.