13
definitam requiri, sed laetam quandam concitationem, qualem in animo suo spectaculo 01 ν eφυυνQν commotum iri opinetur, a choro cum in tota cantici stropha 6, tum quattuor postremis eius versibus exprimi ad unum omnes consentiunt. Itaque illorum interpretum, quos supra nominavi, eo redierunt conata omnia, ut pro scriptura codicis Laurentiani καοσα lectionem emendando substituerent, quae laetam chori concitationem ac delectationem ex proelii exspectati adspectu conceptam concipien- damve diserte ac plane declararet. Sed haud scio an ex verbis dAυιοσς τουν μμααα sassequi pos- simus vel eius modi sensum vel certe non valde ab eo discrepantem, quem illi emendationibus suis plus minusve proprio cuiusque arbitrio obnoxiis restituere voluerunt et Wunderus ac Dindorfius, quibus emendationem lυοοoο acceptam referimus, huic enunciato adtribuendam esse minime putaverunt. Atque hoc primum quidem animadvertendum est, verbum σισσ ⁵⁵) propriam habere tollendi notio- nem, sicut cognominatas formas εςραα et lο Quae verba cum proprie usurpata apud Sophoclem aliosque saepenumero exstent, unum tantum locum commemoraverim ex Trachiniarum 56) tragoedia. ubi cum voce ⁶σαeν cognominata vocabulo ëναμιμα coniunctum legitur νρααeς; ibi Hyllus de Hercule patre, posteaquam fumus circumiectus et circumsita involvens in altum sublatus erat, filium obtuente haec ait: rör rν 00% Aννυsς dεαιτιοροον
6 G α☛³ν˙ slOs un εν πντ⁷ m⁷τuαστ
Olꝶακυνυοοονυνσ ατ*.
. hoc est: dissolutum vel potius natantem oculum tollens conspexit me in agmine copioso.«“ In hac enunciatione quam legimus locutionem 6&.⁵συαᷣ μμν œ exempli causa comparaverim cum simillima, quae est apud Lucam evangelistam (16, 23): xlαl εν τ 6— εᷣνπας G 6 αμ ςᷣ αατον τατs., deinde ex Latinis adferri potest Ovidii illud Met. XIII, 125: oculos paullum tellure moratos
Sustulit ad proceres.
In his exemplis ⁵⁷) nemini dubium esse potest, quin enunciata dο ꝓσσσνν, εᷣsς ro 69G Q⁴μοσς, oculos sustulit proprie de oculis antea demissis, tum sublatis ad rem quampiam in altiore loco contemplandam intellegenda sint. Hoc in chorum optantem. ut ipse in altum sublatus proelium inter Thesidas et Thebanos Creontis comites adspicere possit, transferri non posse cum alii qui- dam contendunt, tum Meinekius, cum eum, qui ex alto proelium contempletur, oculum extollere dici posse negat. Sed illos in verbo ααοεν notionem sursum tollendi plus necessario premere ma- nifestum est.
Verba enim lυοενν dεεοαο, dioc tam ab solutae orationis quam poematum auctoribus haud raro cum substantivis coniuncta adhibentur, quae vel animum hominis vel ipsum hominem denotant vel etiam ad mentis quasi agitationem quandam animive motum exprimenda inserviunt. Ut exempla adferam, locutiones alρεᷣν ιν, εοεν νον, εεαςενν ειισοs, dενοs, 6„νν„,„ 5dνυo haud quaquam rarae nec mirae ne nobis quidem sunt, quibus animum, vitam, vim hominis, fastum vel denique ipsum in altitudinem extolli proprie dici quis cogitabit? Quae ubique inveniuntur, Graecis scriptoribus ad animos humanos ipsosque ita homines vel gaudio, vel timore, vel aliis adfectibus motos et conci- tatos aliqua ratione accuratius et clarius illustrandos inserviunt.
3 55) Hesych. I, p. 90. Schm. 18. 19.— 5) Trachin. 795(Nauck).— 5) Plura similis metaphorae exempla Verg. Aen. IV, 688, XII, 220. Ov. Met. XV, 612, VI, 169, IV, 140. XIII. 541 XVI. 152.


