Jahrgang 
1881
Einzelbild herunterladen

11

ich doch, eine sturmschnelle raschfliegende Taube, die luftige Wolke erreichen, um durch den Anblick der Kämpfe selbst mein Auge zu ergötzen« eademque in Graecum ita fere convertenda essent:

deli rννυοστοο νκ‿εις

alνιες νεᷣναναν νο ατον mαων

G 1OWOGG(2) 1⁶ι bᷣbmC⅗et¹'uνα.

Ex hac tanta abundantia emendationum, quas eo uno loco temptatas adhuc esse exposui, id unum cognosci potest, ut supra dixi, de sensu ex corruptis codicum manuscriptorum verbis eliciendo tantam singulorum interpretum consensionem esse, quanta de ipsis verbis coiciendo restituendis est discrepantia. Tantum autem abest, ut tam violentis medicinis usi laborantis loci labem tollant illaque via progredientes unquam ad vera ac genuina Sophoclis verba perveniant, ut longius in dies ab eis reperiendis aberrare videantur. Neque enim cuiquam dubium esse potest, quin conata illa omnia plus minusve ad libidinem ac quaedam paeue insolenter capta sint ab interpretibus idque unum luce clarius demonstrent, ad quam nova docti eorum auctores produci et prope abripi se passi sint, dum modo levi quadam litterarum similitudine in sua quisque emendatione cum Laurentiani libri ductibus servata coniecturis aliquid hac vel illa ratione restituerent, quod sensum aliqua ex parte accommoda- tum ac tolerabilem praebere illis viderecur.

Ac de sensu quidem, qualem Nauckius, Hartungius, Steinhartus, Maehly, Peters, Rauchen- steinius, Arnoldus voluerant, non est, quod adsentiri his dubitemus. Quantum autem ad formam scripturae adtinet, ad rectum iam Wunderum proxime accessisse vel potius verum assecutum esse existimo, qui pro corruptissima codicum manuscriptorum lectione εκσαοσα bocum antea formam verbi rarissimi οςρεν substituisset, in quarta Sophoclis editione scripturam αςοσσσααοα recte in textum recepit. De forma autem participii femininali, cum chorus e viris compositus de sese loquens mas- culino genere uti deberet, eo brevius praecidere nunc licet, quod Nauckius ac Dindorfius id attractionis genus recte similibus exemplis illustraverunt. Doederlinium autem, qui ipse quoque feminini generis formam conservare et ab Reisigii impetu defendere studet, de vera quam statuit mutatione a choro optata erravisse supra exposui. Wunderi autem coniecturam gravissima Dindorfii auctoritas vel in primis confirmat, qui a librario εκασσααα 8scripturam forma rariore pro ρασα decepto substitutam in codice Sophoclis ratus ad sententiam suam firmandam maximum argumentum ex d sumit, quod similiter αoονοσα eet Gοαοοοσαα in codicibus Luciani commutata inveniantur. Praeterea exempli causa Sophoclis Oedipum Regem v. 1264 ille comparat, ubi consimilis formarum ex verbis ααοεν et 6ονεινσνν dductarum confusio librariorum culpa in codicibus manuscriptis videtur facta esse.

Ac quoniam me Wundero de forma verbali αůνοσσα pro seriptura codicis Laurentiani S'cοσάoο emendando egregie substituta adsentiri demonstravi, nunc de grammatica structura maxi- meque de sensu enunciati

16vOνo m³νοινυυν

dlονορ⁶σ τιυιν ⁶υμμα accuratius disputandum est. De quo ut explanem, quam sententiam sequendam mihi existimem, primum animadvertendum est, id quod supra iam ostendi, bipartitum virorum doctorum de structura totius enunciati atνν edat 100ν öu⁵μα iudicium esse, cum alteri verbo ᷣm⁵ᷣenetivum νικ̈ς ees adiungant, alteri solum genetivum 1Gνννν αμmρνων verbo auναꝭo addi velint, meque ut priorem construendi rationem rectam esse decernerem columbae imagine a Sophocle adhibita vel inprimis commotum esse item pluribus exposui. Wunderus autem, qui ex verbo oᷣo genetivum 1⁶ ν αeων suspensum esse censet,

. 2*