De interpretatione et emendatione reliquorum verborum bipartitum aliquamdin fuit virorum doctorum iudicium, cum alteri in Gεκαα ooffenderent, alteri in xνυαμν corruptelam indagasse sibi viderentur. Atque in hac quidem sententia fuerunt Musgravius, Jacobsius, Reisigius, Passovius; sed quae singuli pro rouναμν coiciendo substituere voluerunt, praeter leviculam litterarum similitudi- nem nihil prorsus habent, quo nobis se commendare possint. Illud unum est animadvertendum, omnes eos viros doctos, quos modo nominavi, voci uα spectaculi sive visus notionem dare, qua notione eo vocabulo sane quidem interdum utuntur cum alii poetae Graeci, tum Sophocles, id quod testimonio complurium locoram, quibus öuu‿ speciem oculis extrinsecus obiectam significat 41), com- probari videmus. Qua huius vocabuli notione probata grammatica eius enunciationis constructio facillima ad explicandum est haec: subiectum inest in verbo æν, ex quo genetivus ανιέα vsqꝙςσς pendet, alter autem genetivus T0ν o m‿ναν a substantivo 6uuαα regitur, quod locum obiecti ex 9scονο⁶ς suspensi occupat. Vertendum autem est ex Graeco in Latinum: utinam ceu columba nubem aetheriam adsequar, spectatura eorum certaminum spectaculum.
Verum haec explicatio construendique ratio primum eo ad irritum redigitur, quod pars adiectivorum, quae pro rονιν hi aliive emendando supponere conati sunt, minime aptum sensum prae- bet, quod de adiectivo dπωε, longinquus, et deσμs, invenustus, immundus, petulans(Dind. Ellendt) Hermannus comprobavit, de adiectivo vero rπι³⁵³, paratus, ostendere plane supervacaneum existimo. Tolerabilior sensus is esset, quem adiectivum zemσασmοο, laetus, delectabilis praebet, idque aliqua ex parte commendare posset locus quidam ex Choephoris Aeschyli v. 238, ubi Electra his verbis Oresten compellat:
Te9Ov 6μαα, 16σσς ⁴οσε εέο Ea rn. Quo loco Dindorfius cum a recta optimorum librorum lectione abscedens antea 6νονα Oedidisset, nuper- rime ad meliorem codicum scripturam öαμα rediit.
Sed ut ad Sophoclem revertamur, tamen parum verisimile mihi videtur, vocem öuuc cum notione adspectus vel rerum vel actionum vel condicionum usurpari posse; de hominibus contra in adlocutionibus maxime haud ita paucis locis öund dicitur cum quodam caritatis adfectu, quod et ex verbis Aeschyli supra adlatis manifestum fit, et plerisque eis locis plus minusve perspicue cognosci potest, quibus Sophocles 4²) ita id vocabulum adhibuit. Nimirum eis locis, quos ex Aeschyli Choe- phoris et Sophoclis Aiace adtuli, pro ipso homine pars corporis humani atque ea quidem ponitur, quae praeter ceteras speciem quamvis oculis obiectam ad animi cognitionem proferre et identidem ea prodere solet, quae animos nostros in primis movent, ut bene ait Cicero:»quem ad modum animo adfecti simus, oculi loquuntur.« Atque illam propriam notionem haud dubie longe frequentissimam vocabulum öuu ne illis quidem perpaucis locis plane exuere videtur, quos infra ex Sophocle ad- scripsi, quamquam in uno eorum ipse scholiasta omnino per 69 α vid interpretatus est; hac igitur eo quoque loco, de quo nunc agitur, retinendam puto et rectissime ei viri docti, qui de ea re cum Reisigio ceterisque dissentiunt, alias vias ad expediendas corrupti loci difficultates ingressi sunt.
41¹) Dindorf. lex. Sophocl. p. 343 pauca. Multo copiosior Ellendt. lex. Soph. II. p. 313, edit. altera H. Genthe p. 527.— 42) Ai. 977: ³⁴„irar Alas, ⁴ Sαινεοσιι Sεdεαοe. ib. 1002: ⁴ ϑνν εμαφ τοων 6.μια¶qoꝛ⁊öH 7021 u. El. 903: G⁴*ᷣ ldov, Alerais Ti dοlᷣi mνμυννηmh‿ cMPMvy tes 6 ul⁴ια, speciem dixit animo observari solitam, quod ab adspectu significando sumptum. Ita iam explicuit scholiasta, scribens-⸗ 09α, 6 del epav⁴ρινσέν zard ueyv.


