significet, partim ex ipsius Sophoclis verbis, partim ex scholiastarum notis perspicimus. Ea autem regio quae sit, rectissime Wunderus nos edocet, qui Creontem comitesque, cum de duplici via ab Athenis Thebas versus ducente cogitetur, ex Colono aut meridiem versus Athenas se convertere et inde via sacra Oenoen petere potuisse ostendit, sic ut pars Aegalei montis eis dextra in parte esset Eleusina versus euntibus, aut ex Colono septemtrionem versus sive Acharnas versus refugere ita, ut circumita Septemtrionali Aegalei montis parte Oenoen versus tenderent: quo facto occidenta- lem partem Aegalei montis praeterire illos debuisse. Quas diversas vias vix dubium esse, quin in eampo Thriasio sive inter Eleusina et Oenoen in unam coierint; quem ipsum in locum properare equites peditesque Theseum putat Wunderus voluisse dicentem(v. 900 sdd): ννϑνάα oϑι τοα⁵ο uc³μι συεmνόιωwç μmπμ οπν 6007. Alteram regionem Sophocles in ipso illo cantico
10„ ³†εχαανσάνον πιτιαςι ρσς⁴ος nominaverat, ad quae verba scholiasta: r0 A2 ατ †σα◻Q⁶G, 6τοα ve&α‿⁶ dν eli 1αν rimν oUro X⁴μεννιν‿ ⁵Qεise‚—εrων—,) 0v& λέι 1⁶†φανο.
Quid igitur? Nonne propior pugnae exspectatae locum Aegaleus mons est, quam aetheria
nubes? Ad quam omnino non intellego, cur chorus extolli se cupiat Quapropter in eαέρς vsoeᷣeς scripturam fortasse latere opinor huiuscemodi:
Aaoy d ve ᷣᷣeν idque scholiastae auctoritate quodammodo comprobatur, quippe qui Aegalei montis nomine in interpretatione tali modo utatur, ut probabile sit, eum, cui illa explicatio originem debeat, ipsum illud nomen alicubi in textu ante oculos habuisse, de quo cum superiore loco tam copiose disseruisset, ut in perpetuum dixisse videretur, posteriore loco explicandi causa denuo verba facere nihil necesse erat.
De interpretatione et emendatione reliquorum verborum, quae in codice Laurentiano A le- guntur et ipsa labe inquinata sunt, multo maior virorum doctorum est dissensio. Ac primum quidem praeter Hermannum editores Sophoclis, quod sciam, omnes ad Wunderi sententiam accesserunt, qui
pro scriptura codicis optimi 2æGοσι ‿ν⁴⁴‿ νo omwhc ex sua aliorumque coniectura xσσέμμς τε⁶⁶ ο m‿νων restituit. Hermanno æσνι(– eφωων scribere visum erat.
Atque hanc quidem Hermanni emendationem, si eo nomine digna est, duplici de causa improbandam esse arbitror. Difficultas enim altera, quominus Hermanno adsentiamur, eo adfertur, quod omnis accuratior definitio sive per articulum definitum, sive per pronomen demonstrativum expressa in ea scriptura deest, qua definitione equidem vereor, ut carere sententia possit; addito autem pronomine vel articulo metri ordinem vehementer disturbari ante pedes est. Qua una difficultate totum Hermanni conamen ad irritum redigitur, ut in ipsius formae dναεᷣ vim ac notionem accuratius inquirere vix opus sit, quae forma pro adverbio dν huius loci sententia postulato num tragicis dicatur alteri viri docti ambigunt ³³), alteri dici posse eam recte meo iudicio negant ¹⁴⁰)
39) Dindorf. lex. Sophocl. p. 46. dvoeν, desuper, ubi pro dyo dictum esse videatur notio rei superne de- missae subest, ut El. 1058 de avibus coelitus devolantibus, Phil. 28 N.— 4⁴⁰) Lex. Sophocl. Ellendt. ed. II. cur. H
Genthe, p. 71: dνοsν et zdrευν pro dvc et zdro tragicis negaverim., doctum adstipulatorem nactus Schaef. App. Crit. ad Demosth. 4. p. 119.


