Jahrgang 
1881
Einzelbild herunterladen

6

illustrare voluisset, haud dubie multo aptiorem et acutiorem quam columbae comparationem adferre poterat, cum ad spectaculum pugnae procul atque ex nubium altitudine conspiciendum acerrimis oculis opus sit, quales ipsi Graeci ²²) aquilis, Romani ³³⁸) nostratesque etiam falconibus ac vulturibus aliisque rapacibus praepetibus recte solent adscribere.

Hoc unum si tenemus, columbae imaginem comparationis causa a Sophocle sumptam ad solam volandi celeritatem illustrandam inservire, ut iam ad institutam disputationem transeamus, primum quidem tota quaestio de structura verbi α, ut mea fert opinio, dissolvatur omnisque conatus in eo emendandi supervacaneus fiat necesse est. De quo cum multi multa neque ea omnia prudenter disputaverint, unius Ellendtii²¹³) sententia probanda est, qui usu eius verbi apud Sopho- clem observato solum genetivum αειεας νεᷣeds inde pendere posse docet, Ex eo porro efficitur, ut et Badhami ¹⁵) coniecturam spernamus, qui in praefatione ad Platonis Euthydemum pro dνε⁸ Oias veꝓεs emendandum esse: 2εννκνας ecf Oas satis ingeniose coniecit, et Arndtii ³) et Din- dorfiis*) rationem, qui pro eqh εdοσαςᷣ d§0 928 scribendum esse censent. Badhami autem cona- men, quod Dindorfius mirifice adridere sibi profitetur, omnem loci corrupti difficultatem minime expedit; neque enim duritia, qua constructio enunciati: 2νοασαα ν mρνένν laborat, illo conamine tollitur, et nova crux adfertur eo, quod haec construendi ratio nos tertium comparationis in sola oculorum acie collocare cogit, ut ipse Badhamus facere videtur, cum»spectanti columbae nubem, cui insideat, necessariam esse« negat. Quae vereor, ne inepte atque adeo absurde dicta videri possint; ecquis enim est, qui insidentem nubi columbam vel viderit unquam vel etiam cogitari posse credat? Atque omnino quid sibi vult sedes aetheria? Aut quid est, quod chorus optet, ut desuper ex altissima caeli regione pugnam illam inspectet? Eam enim aetheria sive sedes sive nubes significat, cum substanti- vum αoν, a quo ductum adiectivum ααιέκαος,»ultimus, ut Ciceronis ³s) verbis utamur, et a domi- »eiliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus sit, extrema ora ac determinatio »mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiant.« Itaque fieri non posse mihi videtur, ut ad tantam altitudinem se extolli chorus recte cupiat; verum cum omnino nihil aliud optet, nisi ut et praesens sit in futurae pugnae loco, et ipse intueri possit pugnam illam, quam aut commissam esse aut mox commissum iri suspicatur, cum hoc eius desiderium statim ab initio totius cantici expressum sit verbis: l*ν 351dacν μρν⁸σον ꝙτ᷑ εsπσοοꝓέ 1ον Tνκeαeν Aoy uisouον xl, in exitu strophae alterius eandem repetit cogitationem eiusmodi verbis, quae id inprimis premant, quod praecipue videbatur sibi opus esse, ut optatum illud sibi expleretur. Ea autem una erat celeritas, qua columbae instar illuc ferri posset, duo eum vehementissimum desiderium voca- bat. Atque ad illam depingendam comparationem columbae celerrime ventoque citius ruentis minime inanem esse quis est, qui neget?

Quae cum ita sint, si certum exploratumque est, unice rectam esse eorum sententiam, qui antecedentem genetivum sive aννυνας vεoες cum Laurentiano codice, sive aliter legemus, verbo οοιιnecessario adiungendum esse censent, quem locum pugnae inter Thebanos Atticosque chorus

) Hom. Jl. XVII, 675: ³s doa ga‿dds dæν aννος Merd³αs advrode zda riον σ αςτς, ν τϊ οραισ 0§ TATov deαι eοοασνιν TeTvG v. 33) Aquilinus adspectus Appul. Met. 2, p. 115, 24 E.(Oud.) milvini oculi ib. 6. p. 384. 29. 3³⁴) conf. A. 7. 35) cfr. A. 6 b. 36) ofr. A. 9. 30) Dindorf, corp. poet. scenic. Praefat. p. XI. 38) Cic. n. d. II, 40, 101.