Jahrgang 
1881
Einzelbild herunterladen

nuscripti lectione hoc loco requiritur, quanta de singulis verbis eorundem est controversia. Nam cum nemini dubium esse possit, quin chorus illo loco vehementer optet, ut pugnam inter Thebanos comites Creontis, qui Ismenam et Antigonam abripuerant, interque cives Athenienses instantem ipse inspectare possit, dissensio illa, quam modo significavi, in interpretandis illis verbis cernitur, quibus ardens illud chori desiderium poeta poetarum more eleganter exornavit et illustravit. Alteri enim Sophoclem verbis illis exprimere voluisse putant chori optationem, ut in columbam mutatus ad aetherias nubes sublimis tolleretur, alteri speciosam columbae imaginem rapido volatu ad altos nubium tractus tendentis comparationis causa adlatam esse opinantur.

Quae interpretum lis disceptanda est antea, quam ad reliqua progredimur. Neque est dubium, quin haec disputatio ad imminuendas desperati loci difficultates et ad poetae sententiam assequendam aliqunanto plus valeat, quam quaevis vel ingeniosissima emendatio, quas plurimas ex solis litterarum ductibus scripturae a codice Laurentiano A traditae unus alterve coniecturis suis restituere studuerunt.

Atque eorum, qui veram mutationem a choro cupi existimant, quasi princeps Doederlinius cum»in tantum dumtaxat temporis mutari se velle senes, donec attigerint nubes, dein humanam formam recipere« dicit, ad suam sententiam confirmandam ex Oenomao fragmentum(423. Dind.) attulit ab Erfurdtio in margine editionis suae comparatum, cuius haec verba sunt:

sSvolαμν αες οᷣᷣds

1 Ov oraεννν⅔ υις dουνννε̈ον ναιμνας dn 00,àα ⁶⁴ιιμμνασ. At hoc ad ea verba chori, de quibus nunc disputamus, meo iudicio plane nihil valet. In illo frag- mento sane quidem eum, qui loquitur, in aquilam mutari se cupere pereroνuv omnino declaratum est et vera mutatio haud dubie optatur. Simillimo modo apud Aeschylum in Supplicibus 780 chorus Danaidarum in fumum se mutari cupit, cum canit:

uεds evOAd alννος vεᷣραενέατοννυν‿ οs.

Utroque loco verbumeνoiucvy veram mutationem cupi, ut modo dictum est, exprimit; huiusce modi autem verbum frustra circumspicimus illo Colonei loco, de quo nunc disserimus, et admodum dubium est, num in exprimenda vera mutatione optata ea similive forma verbali omnino carere possit sen- tentia. Quare hoc unum sufficit meo iudicio ad refutandam Doederlini sententiam, ut plura non dicam de ipsa cogitatione tam inaudita ac mira, ut eam Sophocli tribuere meo iure sim veritus.

Quae cum ita sint, cum de vera mutatione a choro optata serio cogitari neutiquam possit, ad Reisigii sententiam accedo, qui rectissime statuit a Sophocle, cum chorum senum Actaeorum: iO denaai rarοονοτos zε³εdς l. canentem faceret, comparationem esse eius generis adhi- bitam, in qua particula comparativa ds suppressa sit, id quod saepenumero apud poetas Graecos ac Romanos factum esse satis constat 18). Itaque rectissime Brunckius verba illa chori ita vertit:»Utinam ceu velox columba praepeti concita volatu aetheriam in nubem sublatus« cet.

18) Exempli causa Reisigius adfert Hom. Il. XV. 623: aur⁴eς 0 Aauroenos 7u91 zTdvτονέ ννοςσ 00 4⁹. Od. III, 408: 49e⁊ rt Sedrον ⁴ιισ 01 0i 80αmντm‿προαπσ⁴|οσε υσ⁴εν ⁶eυιναον Aeννο emτσ⁴τι ⁶ονι dτεαοs. Ad haec addam, quae Horatius habet Ep. I, 2, 42: Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat dum defluat amnis;

1*