Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

26

quis, modo trux, visa iam vertitur ara. Quae de Agonalibus traduntur et verbo tenus Cam. 25 iterantur(qu. 25 xc ro?ro ρœτον, σ& ετι νν πωπQↄmευτνασσ ο εοες, dt d duoiᷣs S³⁶ι Sovres), ea et ipsa a Varrone non abhorrere, colligitur ex libri de I. l. VI 12 et ex Ovid. Fast. I 322.

Cap. 15. Numam penitus se Egeriae consuetudini ac familiaritati dedisse, demonstratur tribus narratiunculis, quae de illo ferebantur et quarum prima etiam apud Dionysium(II 60) legitur. Alte- ram, qua de Jove eliciendo agitur, fabulam Arnobius(V 1) ex secundo Antiatis libro ipsis, ut vide- tur, eius verbis tradit; quam si cum Plutarcho contuleris, hunc quoque ex Valerio sua petiisse con- cedes.(Kiessling p. 22, Peter Reliqu. fr. 6, Quellen p. 168). Quae cum ita sint, verisimillimum est, totum caput ex eodem auctore haustum esse. Plutarcheae narrationi similia leguntur apud Ovi- dium(Fast. III 287 344), quos versus excipit illa de qua iam vidimus de ancilibus disputatio; cf. Aug. d. c. d. III 9, ubi de sacris Jovis Elicii haec verba facit:»nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales vel sibi vel civitati consociare potuerit, Varro prodit« Neque vero Plutarchi auctorem piguit, ex sua ipsius doctrina novum quiddam addere; verba enim: æl τ⁶ν μεκν ⁴ϑον mπεκανενν, e u⁴με vOv, 10 T60 Llxdον αeq ꝙzetvov υοσσνχετνινπναυαιι grammatici cuiusdam sunt, qui parum intellexit, cur Jovem Elicium vocarent.(p. 7).

In cap. 16 agitur de aedibus Fidei et Termini, cf. qu 15. Plutarchum Varronis doctrina niti, argumentari licet ex libri de l. l. V p. 31: Hinc fines agrorum Termini, quod eae parteis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum his in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium non terminus, sed termen: hoc Graeci quod termona, pote vel illinc: Euander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas,« cf. D. H. II 74. Sed tantum aberat, ut Plutarchi auctor Varronem inspexisse satis haberet, ut Dionysii quoque narrationem adhiberet:

T00%& Hiorscs au Teαονοσ D. H II 75. 700 08 dνννυσοου 100ν% ³⁰σσνσο 10ν% ερυςσσνασ Diorso.

al i μν IIioοτνν νον οdεεεα P‿νμα⁴ος Gστε ρeνα μeένάνmW⁰O◻_l1‧evso u Sia us⁴ενςεον sxοτ ν.

1 ερ τ̈ν⁴οeν dtεᷣεν, d e υι mQωοοοπσmπχꝶQD Olεενεᷣ ν ςœᷣeν dndocv is rous œuus- Osbo œ xdoros nlνν– draẽs d vous adyovus adꝭ durégruoen&g erdorou Td Tsεmπι⁵ους dνν⅔ deςτναι εαᷣααν e aul εοιποωνbάrz⁷

20 eGo ◻G⁵e⁶⁵ς.

Cap 17. Pacis concordiaeque inter Romuli et Tatii cives obtinendae causa Numa collegia instituit. Quorum certum quendam ordinem fuisse et a Plutarcho servari suspicatus est Peter e Plin. 34, 1 et 35, 59; adde quod tibicines(aeνmστα) primo loco nominantur et in qu. 55 amplissimis honoribus ornati fuisse dicuntur: 2ενανας αςο rνμς εααςαοννο, roν‿ Sαασαεμ Vou dvrog αrois.

Transeo ad cap. 18 et 19, ad pristinum Romanorum annum sive duodecimestrem sive de- cimestrem et ad mensium nomina. Huc pertinent qu. 19. 20. 22. 34. 86. Ne in indagandis Var- ronis vestigiis operam perdam, satis erit indicare locos, unde Varronianam doctrinam cum Plutarcho omnibus numeris congruere discimus: de J. l. VI p. 213; Censor. d. d. n. 19, 4(de Aegyptiis) 19, 5 (de Arcadibus), 19, 7(de Acarnanibus), 20, 2; 22, 9 et q. s.; Macrob. I 12; Plin. VII 48; Ovid. Fast. III 76. Liquet iam a Varrone Plutarchum illa accepisse, de quibus auctores inter se discrepare dicit(Peter Quellen p. 169, Barth p. 33 35). Ut alia mittam, Plutarcho, cum Varronem secutus Januarium et Februarium a Numa additos esse censeat, hi potissimum sermonis causam dant. Juba ap. Athen. III 98 b, cf. qu. 34 et Num. 19.