27
Cap. 20. De Jani aede, quam Numa dedicavit, consentit Plutarchus cum iis, quae Varro ex Pisone de porta Januali refert(de l. l. V p. 165), nisi quod addit, aedem tertium post bellum Actiacum clausam esse(Liv. I 19).—. Omnibus quae laudavi institutis Numa effecit, ut non solum Ro- manorum animos a bellis averteret et civium omnium concordiam pararet, sed etiam ut externis gentibus controversiarum componendarum arbiter sumeretur, quem rerum statum omnium colorum illecebris Plutarchus illustrat et exornat. Simili fere modo Dionysius hunc tranquillum beatae pacis statum depingit: II 76 0bre drασας ³εμραόιι oUε 6⁴νεια⁴μαοο λμιοννν, Num. 20 OUrs τασαις oue a64⁄εκηρ⁴ος.
Cap. 21. De iis, quae de familia et subole Numae ferebantur, parum inter se conveniunt scriptores: alii eum Tatiam solam in matrimonium duxisse ex eaque Pompiliam filiam procreasse, auctores sunt, quo in numero Gellius erat(D. H. II 76), alii, qui Numam Pythagorae sectatorem fuisse referunt, quattuor filios et unam filiam eo prognatos esse tradunt, alii, qui his repugnant, Pompiliam Lucretiae filiam fuisse affirmant. Omnes Pompiliam Anco Martio nuptam fuisse consen- tiunt. Mortuus est Numa, aetate confectus, ut Piso scribit, anno vitae octogesimo: Num. 21 puοσο mποαααινιμεμνοο, στορσρεκν liοαωυων D. H. 76 νπο σ uαoοeνei
Cap 22. Publieis sumptibus Numa elatus est ad Janiculum. De commentariis regis una cum illo defossis et consulibus Publ. Cornelio et M. Baebio repertis ac combustis Plutarchus sequitur memoriam Valerii Antiatis:
04 s e vriν οοοσσσ ϑdεxᷣœ ꝭν tvae Plin. XIII 13, 27 Antias secundo libro XII 541610us iο⁵νἀeονα᷑, dexᷣ ds Elavends pe- pontificalis libros, totidem Graecos praecepta 4000% philosophiae continentes.
Liyv. XXXX 29 adicit Valerius Antias, Pythagoricos fuisse, vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accomodata fide«, ubi haud merito cum Pisone(Plin. 1. l. idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontifi- calis, totidemque Pythagoricos fuisse) Valerium confundi Peter Rel. CC. opinatur. Verba Livii»men- dacio probabili« manifesto ad Valerium spectant, neque quidquam obstat, quominus hic quoque cum Kiesslingio hunc iam Pisonis rationem habuisse statuamus. Praeter verba allata Livius ex Antiate nihil desumpsisse videtur, quare voce»adicit« usus est, cf. XXXIII 30, 10 adicit Antias Valerius (Nissen Krit. Untersuch. p. 145).
Restat, ut paucis complectar et in unum omnia conspectum redigam, quae hac commenta- tione demonstrare conatus sum: Plutarchus materiam suam ex uno Juba hausit, hic autem quamvis plerumque Varronem sequeretur ducem, qui annalium memoriam adhibuerat suaque doctrina amplifi- caverat, tamen saepius aliorum scriptorum relationes Varronianae intexuit suoque ipsius iudicio in institutorum nominumque originibus explicandis usus est, qua in re saepissime eum nugatum esse negari non potest. Abicienda igitur est illorum opinio, qui Jubae partibus apud Plutarchum detrec- tare voluerunt, et denuo recipienda Heereni coniectura, ex qua doctissimus ille rex apud hunc plu- rimum auctoritate valebat.
Wetzlar. Dr. Friedrich Reuss
4*


