Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

Graecorum morum, institutorum, mythorum rationem habuisse? Barth omnes locos huc referri voluit, ubi Romanorum vocabula graece vertuntur, neque reputavit, Jubae lectores Graecos fuisse eumque idem fecisse atque saepenumero Dionysium. Neque omnia, quae attulit, recta sunt, sicut Marc. 2 Plutarchi verba: eνειιν rē⁴ ειαρραανετεᷣοα eεeeos ad augurium pertinere censet(p 2). Quae- ritur omnino, quae nobis de similitudinum vel 6 G G/ τνꝙ genere nota sint. Duo modo fragmenta similitudinum Jubae aetatem tulerunt; uno Graecorum rneoxoν cum Romanorum structore comparatur, altero mos quidam Parthicus cum Romanorum congruere traditur. Similitudines latissime patent, fortasse lusus gratia in eiusmodi libellis res toto coelo diversae et undique collectae inter se collatae erant. Quam in sententiam adducor fragmento Sosibii cuiusdam, qui et ipse 6,1 ¹Gnrds scripsit: Müller fr. hist. gr. II 630 fr. 23 TIoleαμαν εν τοοςν τ dòoον πω Hειοι ρmwꝛwbęi ν IAννν μσαεοναάαια, dνᷣ τιυν HLαννο. Odος ωτοε α ½2οσι sεν ι τνςσνυν, dis a τ Msydον α̈νςᷣννν doο u rodro dᷣν Meydον ro anendroe Num verisimile est, talem fontem a Plutarcho in vitis conscribendis adhibitum esse? Si enim Barthii sententiam am- plectimur et Rom. 3 6. 14. 16. 19 21, Num. 4. 7 8. 11. 13. 14. 18. 19. 22 Jubae similitudi- nibus assignamus, magnum et difficile est, animo sibi effingere, quomodo Plutarchus has res disso- lutas et divulsas ad unitatis rationem reducere et illis quasi totius narrationis ossibus perpetuam Fabii et aliorum scriptorum relationes insuere potuerit. Quid? quod ne testimonia quidem, quae Plutarchus e Juba affert, Barthii opinioni patrocinari videntur. Cum enim is Rom. 14 cum Valerio Antiate in numeris Sabinarum raptarum percensendis componatur, quid Plutarchus e similitudinibus exspectare, qua re moveri poterat, ut eas hoc loco inspiceret? Accedit quod Juba eundem numerum tradit quem Dionysius, cuius antiquitatibus illum in historia sua fere abusum esse Stephanus Byzan- tinus testatur. Nec minus Barthio repugnant, quae Rom. 17 leguntur: dꝭ εᷣ α Tαονπηνmοο τοοοοσας unò Pou‿eνοωι ιιννες, s Tö⁴ας̈£md ◻α⁴ͥιπιασασν εουμσαααον στoei, ubi de similitudinibus qui cogitet quis erit? Firmissima denique refutatio eius sententiae haec afferi posse videtur simulque gravissimum argumentum, cur Plutarchum quaestiones ex Jubae historia hausisse credamus, quod haud difficili opera satis magnus earum numerus copiosiori rerum narrationi infercitur: 1) qu. 4 in historiam Servii; 2) qu. 6 in Rom. 1; 3) qu. 15 in Num. 16; 4) qu 16 et 17 in Cam. 5(cf. Ovid. Fast. VI 545 et 553); 5) qu. 19 et fortasse 24 in Num. 19; 6) qu. 21 in Rom. 4; 7) qu. 22 in Num. 19; 8) qu. 23 et 26 in Num. 12; 9) qu. 27 in Rom 11; 10) qu. 29 et 31 in Rom. 15; 11) qu 35 in Rom. 5; 12) qu. 41 et 42 in Popl. 11; 13) qu. 47 in Rom. 20; 14) qu. 48 in Rom. 14; 15) qu. 49 in Coriol. 14; 16) qu. 53 in Rom. 25; 17) qu. 56 in Rom. 21; 18) qu. 58 in Rom. 13; 19) qu. 61 in Rom. 1(Solin I 5); 20) qu. 62 in Num. 12; 21) qu. 67 in Rom. 26; 22) qu. 68 in Rom. 21; 23) qu. 70 in Coriol. 24; 24) qu. 78 in Dion. Hal. II 5; 25) qu. 79 in Popl. 23; 26) qu. 83 in Marc. 3; 27) qu. 85 in Rom. 19; 28) qu. 87 in Rom. 15; 29) qu. 89 in Rom. 28 (Ovid. Fast. II 511 et q. s.); 30) qu. 91 in Cam. 36; 31) qu. 92 in Coriol. 3; 32) qu. 96 in Num. 10; 33) qu. 98 in Cam. 27; 34) qu. 99 in Aem. Panl. 3; 35) qu. 101 in Rom. 20.

Quibus disputatis iam ad alias quaestiones exquirendas pergo. Plutarchum in libro laudato multo magis quam in vitis suo iudicio stare et omissis auctoribus nisum propriis viribus singulas res tractare varia de philosophorum doctrinis additamenta argumento sunt(Leo p. 7). Difficilis vero explicatio est, utrum omnia, quae de Pythagoreorum praeceptis et studiis afferuntur, Plutarcho ipsi vindicanda an ex Juba vel Varrone petita sint, quod ut probet, Barth summo studio enititur. Ac sane ubi comparatio Numae cum Pythagora instituitur, hoc fontis genuini proprium erat, neque vero

2