Jahrgang 
1880
Einzelbild herunterladen

4

et q. s.(Peter 119), Mar. c. 43 et s. et App. I 72. 74(Peter p. 104), vitam Luculli et App. Mi- thrid. 69 89(Peter p. 108), Pompei et App. II 84 et s.(Peter p. 119), Caesaris et App.(Peter p. 120. 122. 125. 128)*), Ciceronis et App.(Peter p. 133. 134), Bruti et App.(Peter p. 138. 139. 141). Summi momenti sunt Caes. 55 et App. de reb. Gall. p. 43(Peter p. 121), ubi earundem rerum bis iidem auctores ab utroque scriptore citantur, Caes. 44 et App. II p. 593, ubi Caesaris auctoritate uterque nititur(Peter p. 122), Brut. 41 et App. IV p. 798, ubi Octaviani(Peter p. 136), Brut. 45 et App. IV p. 799, ubi Messalae(Peter p. 138); Brut. 51 et App. IV p 811, ubi Volumnii testimonia de iisdem rebus proferuntur.

Quae huc usque disputavi, eo spectant, ut Plutarchum in compluribus hominum Romanorum vitis unum potissimum posterioris aetatis scriptorem secutum esse probem; longum vero est atque ab hac commentatione alienum, hanc in rem accuratius inquirere. Per se patet, Plutarchum, qui non historiam, sed vitas in numero librorum philosophicorum habendas se scribere ipse fatetur(Aem. Paul. 1. Demetr. 11 Alex. 1), non satis magnam industriam in congerendis singulis rebus posuisse, sed potius materiam iam collectam in usum suum vertisse praeceptisque philosophiae illustrasse. Quam rationem in Grae- corum vitis illum tenuisse, cum fere in dies manifestius fiat, quanto magis ea, quae disputavi, cadunt in vitas virorum Romanorum, quorum ne linguae quidem se satis gnarum fuisse ipse testatur(De- mosth. 2), cuius testimonii vim Klapp et Peter(Quellen p 61) frustra infringere studuerunt! Quid igitur mirum, quod Plutarchus complaures virorum Romanorum vitas ex uno libro, qui totam historiam romanam] fusius tractatam continebat, desumpsit? Quisnam fuerit illius operis auctor, ut iam hanc quaestionem attingam, respicienda sunt Caes. 55 et App. II p. 609, ubi Jubae II, Mauretaniae regis et celeberrimi auctoris, mentio fit, idque ita ut in communi Plutarchi et Appiani fonte hoc factum esse statuere cogamur. Quae res fortasse ita explicari potest, ut sumamus, Jubam de se ipso in historia sua romana verba fecisse atque eum fuisse, qui Platarcho ad vitas condendas subsidia suppe- ditaret. Me non fugiunt verba H. Peteri monentis, ne nimiae partes illi regi tribuantur; verum quae optime de illo rege eiusque historia undique conflata iudicavit, mirum quantum coniecturae favent, illius libros, in quibus historici partes agit, maxime in Plutarchi consilium convenisse. Appianum certe illos in Libycis non neglexisse Keller»de Juba Appiani Cassiique Dionis auctore Marb. 18724 certis argumentis demonstravit. Plutarchus deinde, qui studia a Juba in rebus enarrandis collocata. quotiescunque occasio fit, summis effert laudibus(Caes. 55 zoνςσ π³αυαμαάηνεισιτ⁴α᷑οι ευανιιιννυμο υνννα ꝓeðouν Sertor. 9 40οεμσητεαοο 5α‿οι‿εέν), ad illius nomen nos vocat: Rom. 14. 15. 17, Num. 7. 13. Comp. Pelop. c. Marc. 1, Sulla 16, q. r. 4. 24. 59. 78. 89, Sertor. 9, quem locum immerito H. Peter ex fragmentorum numero exturbandum commendat. Praeterquam enim quod in c. 14 bullae aureae mentio inicitur(Rom. 20. q. r. 101), Libycum scriptorem redolent haec capitis 26 verba: Odεν¶& s"YOee he Ad†oοοοο Mlou durεοαασντε⁸. 05ros Os*) 1Mνν v αeοανενεεο εν ⁵αοεν⁴ αιμηꝝ–εννμνενοο αμ‿αοννυμένοςα αάνeννmοεv. Marcelli magnam partem ex Juba derivatam esse, Soltau nos docuit Petero concedente. Quae ut missa faciam, animum attendas, quaeso, in Mar. c. 22, ubi in descriptione praedae a Mario concrematae verba: αρσρισαςνεκνs dντο ⁶εωσν εεσσοι εστνν ad eundem auctorem redire videntur atque Appian. Libyc. 48 xd uεν οτ ů⁷ lelds suenlungn

*) Discrepantia, quam Peter in p. 127 adn. inter Caes. 55. et App. II p. 609, ubi de Caesaris triumpho agitur, interesse censet, nulla, si quid iudico, est, immo Plutarchi verba cum Appiani narratione prorsus congruunt, nisi quod ille triumphum Gallicum omittit.