Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

45

Plutarchus(c. 15 extr.) milites regios, cum cervum acrius perseduerentur, cum Romanis con- gressos esse narrat; proelio iam commisso, cum primo quidem Romani fugerent, Lucullum subve- nisse proelioque redintegrato hostes vicisse victosque usque ad castra persecutum esse. Quam pug- nam Appianus(c. 80) ita describit. ut Ponticis proelio fugatis Mithridates auxilio veniat et Roma- nis tantum torrorem iniciat, ut celerrima fuga montes petant.

Deinde nonnullis de Scythae insidiis dissentiunt. Plutarchus(c. 16) narrat Olthacum Dan- darium Mithridati pollicitum se Lucullum necaturum esse ad Romanos trausfugisse. A Lucullo be- nigne acceptum quodam meridie eum tabernaculum Luculli adiisse, ut consilium suum perficeret, cum autem imperator laboribus defatigatus quieti se dedisset, a servo cubiculari vel αεο τς Tsooiv repulsum esse; deinde eum eduum, quem ante paravisset, conscendisse et ad regem redi- isse. Apud Appianum Olcabas(c. 79) Scytha, dui iam dudum ad Romanos traunsfagit, a custo- dibus non admittitur, tum equum conscendit et ad Mithridatem pervenit. Utrum Lucullo insidias paraverit et iam timuerit, ne deprehenderetur, an repulsa tantum offensus Romanos reliquerit, Apbia- uus non audet diiudicare nec Mithridatem rei conscium faisse ullo verbo significat. ¹) Plutarchus porro(c. 17) Ponticos bis a Romanis victos esse narrat, Appianus(80 extr. et 81) unius tantum cladis Ponticorum mentionem facit. Tum discrepant de somnio Luculli, quo commotus Sinopae, urbi expugnatae, pepercisse traditur. Secundum Appianum(c. 83) enim, cum capta urbe siguum linteis velatum praeterferatur, Lucullus evolvi iubet cognoscitque dei simulacrum esse, quem proxima nocte somnio viderit: Plutarchus(c. 23) vero narrat Lucullum, cum piratas persequeretur, signum in litore iacens et a piratis relictum conspexisse, cumque forte aliquis dixisset esse Autolvcum, somnii recor- datum esse, quo aliquem vidisset, qui monueret, ut progrederetur. Nec de condicione, qua Mithrida- tes fugitivus a genero habitus sit, inter eos convenit. Cam enim Appianus(82) dicat Tigranem iussisse Mithridatem lαlεeν ανα*sᷣ dεεοανν, quamdquam ad se non admiserit, apud Plutarchum (22) legimus:«drēν‿νυις xd ν̈ᷣνρραν dπσπι⁴᷑τιν πειιεενεν.υτ6% ρꝓποσν τυυαι φσςουορο⁵ρμενοων εέν νQυσ 8⁷,008 0 X OOσεροσς ν.

Sed longum est enumerare ceteras discrepantias, velut de expugnatione Tigranocertorum (App. c. 86. Plut. c. 29), de legationibus ad Parthos missis(App. c. 87, Plut. 20 in.), de proeliis in Armenia commissis, de quibus Appianus etiam a Livii periocha 98 dissentit; sufficiat paucis de- monstrare longe aliter pugnam Tigranocertensem ab hoc describi atdue ab illo.

Ut enim numerorum utrimque diversitatem neglegamus, apud Appianum(c. 85) Lucullus equi- tes praemittit, qui hostibus lacessitis rursus se recipiaut, ut, cum illi persequantur, acies hostilis perturbetur. Ipse peditibus clam circumductis collem occupat, unde in impedimenta hostium ad perse- quendum dispersorum impetum facit, quo pedites et deinde equites eorum perburbantur, et cum simul equites Romani initio pugnae regressi denno in hostes se convertant, hi plaue funduntur ac fugantur. Plutarchus autem de pugna haec narrat: Lucullum equitibus imperasse, ut in cataphrac- tos equites hostium a latere impetum facerent, ipsum vero duobus manipulis collem occubasse. Unde cum et ipse Lucullus cataphractos adortus esset, eos reiectos pedites perturbasse, ita ut mox com- munis omnium fuga oreretur(c. 28, p. 532). Cum Plutarcho de hac pugna etiam Frontinus(II, 2, 4 cf. 1, 14) convenit.

Praeterea complures res, quas a Livio diligentius narratas fuisse et Plutarchus et Orosius Liviique periochae docent, Appianus ne leviter quidem stringit. Cum res in Mesopotamia gestas ab eo plane omissas esse supra monuerimus, hoc unum commemoramus Sinopen a piratis expilatam et incensam esse, quod et Orosius(VI, 3 in.) et Plutarchus(23) tradunt, ab Appiano non commemorari.

Denique silentio praetermittere non licet etiam rerum narratarum ordinem inde a pugna Ca- birensi alium esse apud Appianum atque apud Plutarchum, cum usque eo ordine fere eodem utantur. Agit enim ille inde a capite 79 deinceps de proelio equestri, quo Pomponius capitur, de insidiis Secythae, de victoria regis, de rege fugato uxoribusdue eius et sororibus interfectis. deinde de Sinope capta et de somnio Luculli, de foedere cum Machare inito, de Clodio ad Tigranem misso, de rebus Asiae a Lucullo ordinatis. Apud Plutarcehum ex ordine narrantur post proelium illud equestre vic-

¹) Frontinus, qui eandem rem(II. 5, 30) narrat, praeterquam quod proditori nomen Olcabanti fuisse dicit, de omnibus rebus cum Plutarcbo consentit.