16
toria Luculli, insidiae Scythae, clades et fuga regis, necatae mulieres, Amisus expugnata, res Asiae ordinatae, legatio Clodii, Sinope capta cum somnio Luculli, foedus cum Machare factum. In ceteris vero rebus contra Tigranem gestis, quoad omnino conveniunt, eundem fere ordinem servant.
Apertum igitur est Appianum pleraque ex illis, de quibus modo diximus, e Livii Historiis non hausisse. Tamen illam auctorem omnino non inspectum esse ab eo valde dubito affirmare. Negari enim non potest nonnulla esse, quae ab utroque valde congruenter tradantur. Quo per- tinent, quae de praecipitata fuga Ponticorum et de avaritia Romanorum Mlithridatem persequentium (App. c. 81² Plut. c. 16: 12 in.) tradit. Etiam facete illud et superbe dictum, quo rex exiguum Romanorum numerum ante pugnam Tigranocertensem ludit(s&â εμν τμοειςιιεsς εtοσν olds, FOA4O5, 84 s TOASuεοα, dνμνμαν νιeνο) apud utrumque legitur(Plut. c. 17, p. 530, 30. App. c. 85, p. 392, I. 22. Quamquam ea verba, cum etiam a Memnoue ¹) commemorentur, tam nota fortasse erant, ut inde ni- hil de fonte concludere liceat.
Restat, ut eorum fontes indagemus, quae Appianus de rebus a Mithridate rursus in Ponto gestis tradit. De quibus quamquam accuratius quam Plutarchus agit, cuius minime iutererat ea describere, quae ad Lucullum nihil fere pertinebant, tamen, quatenus hunc scriptorem conferre licet, de plurimis consentit. Atque potissimum quidem de Triarii clade plane eadem referunt, nam uter- due(App. c. 89, Plut. c. 35) tum ipsius Triarii culpa, qui praeripere victoriam studeret, cladem ac- ceptam esse tum in proelio centum quinquaginta centuriones, viginti quattuor tribunos militum oc- cisos esse narrat. Eadem vero ratione a Livio de pugna indicatum esse Eutropii verba supra lau- data cneglegenter se et avare agentes» satis indicant.
Sed ne in ea quidem parte Appianus temere Livii libros exscripsisse videtur; nam quod dicit Mithridatem(c. 91, p. 397, 4) in Cappadociam incursionem fecisse suumque imperium(sc. Pontum) firmavisse, cum Lucullus seditione militum coactus quietem ageret, aedue ac Dio rursus a Plutarcho (c. 35, p. 542, 42) dissentit. Omnino vero dubium non est, quin Livium sequatur.
Ut igitur breviter complectamur, quae de Appiani auctoribus reperisse nobis videmur, Sal- lustium non adhibuit, Livium vero cum de Cyzici expugnatione pugnisque eam secutis, tum de re- bus, quae praefecti Romani in Ponto contra regem gesserunt, potissimum secutus est, eundem et de rebus Cottae et de rebus ad Cabira atque in Armenia gestis neglexit. In his igitur duabus parti- bus praecipue allis fontibus videtur usus esse. Qui autem hi fuerint, non dixerim, nisi forte id unum conicere licet, fuisse imprimis scriptores Graecos, quos adhibuerit, cum prima certe bellorum Mithridaticorum parte Hieronymum Cardianum se consuluisse ipse fateatur(cf. supra) et(c. 2.) locus inveniatur, quem ad verbum fere ex Polybio sumptum esse et ex ipsius Polybii fragmento adhuc ser- vato(30, 16) et ex Livio(45 fin.), qui Polybium laudat, intellegitur.
Ad extremum autem, si quaeritur, quibus causis adductus esse videatur, ut Livium tum seque- retur tum neglegere mallet, ne de hac quidem re pisi coniecturis admodum incertis nisi sententiam ferre audemus. Videtur sane Livius res a Lucullo maxime in Armenia gestas nimio quodam impera- toris studio scripsisse, ita ut rebus secundis magnopere elatis clades, quas Romaui accepissent, quo- dam modo velaret. Favisse enim Livium vel Augusto imperatore partibus optimatium senatusque satis notum est, eisdem vero Lucullus studebat. Itaque non mirum videtur, quod Appianus, quem popularibus Caesarique favisse bellorum civilium libris saepius elucet, ²) quae a Livio iudicio parum integro narrata esse putabat, accuratiori examini subiecit et, si alios scriptores propius ad verum acce- dere existimabat, eis uti maluit. Utut autem est, illud certe dubium esse non potest, quin Appia- nus etiam in tertio bello Mithridatico ubique nisi circumspecto iudicio auctores suos non elegerit.
Ar
1) Fragmenta Histor. Graec. ed. Mueller III, p. 556, ²) Wijune, p. 120.


