14
propriis peccaverint, satis notum est, quid impedit, quominus scriptorem de nomine erravisse statua- mus? ¹) Per errorem eo quoque lapsus est, quod Sertorio necato Magium clam rege ad Lucullum legatos mittentem facit(72, p. 381, 10). ²) Neque eo a Plutarcho discrepare putandus est, quod Ap- pianus Ponticos, qui Cyzico discederent, ad flumen Aesepum cladem accepisse(c. 76), Plutarchus eosdem ad Granicum victos esse dicit(c. 11), cum Florus(III, 5, 17) apud ambo fluamina pugna- tum esse tradat. ³) Leviter tamen inter eos hoc discrepat, quod secundum Plutarchum(c. 8 p. 506 in.) Lucullus per captivos de numero hostium et de copia frumenti eorum certior fit, si Appianum audis(c. 72 p. 380, 30), per transfugas. Nonnulla, quae Plutarchus secundum Livium narrat, ab Appiano omittuntur, quo pertinent somnium Aristagorae(Jul. Obs. J. l. Plut. c. 10 p. 508 in.) prodigium Ilii factum a Plutarcho in eodem capite narratum; clades Fannii et Metrophanis(Orosius p. 373 extr.) apud utrumque desideratur; nec Plutarchus neque Appianus narrant, quanta audacia nun- tius a Romanis missus Cyzicum pervenerit.(Flor. Frontin. Oros. J. J.)
Verum his, quae Appianus, quin magnam partem consulto omiserit, non dubitamus, cum etiam numerus prodigiorum bellis civilibus insertorum prae aliis scriptoribus exiguus sit, ⁴) in illa parte operis tot tantaeque res obstant, quibus cum Plutarcho et Livii expilatoribus concinit, ut eum potissimum Livium secutum esse appareat. Congruenter Appianus(73 extr.) et Pseudo-Frontinus (IV, 5, 21) narrant, quanta constantia Cyziceni periculo civium a rege captorum spectato Romanis fidem servaverint. 5) Appianus(73 et 74) et Plutarchus(11) convenienter opera describunt, quibus rex urbem aggressus sit, et tempestatem, quae eorum maximam partem deleverit; congruenter nar- rant(Plut. 11, App. 76 in.) inopia milites regios eo adductos esse, ut hominum corporibus vesceren- tur, 6) in castris Romanorum, cum Pontum invasissent, tantam et captivorum et cibi abundantiam fuisse, ut boves singulis servi quaternis denariis constarent(Plut. 14, App. 78.). Conveniunt de au- daci Pomponii responso(Plut. 15, App. 79), de exercitu Luculli ex angustiis liberato(Plut. 15, App. 80 in.), de Romanis proelio equestri victis(Plut. 15, App. 79); porro praeter Plutarchum Appianus cum Julio Obsequente(I. l.) de prodigio bovis nigrae, cum Orosio(p. 373 extr.) de clade equitatus a rege dimissi, 7) cum eodem de Mithridate Cycicum obsessam clam relinquente, de classe regis ad Lemnum et Portum Achaeorum deleta(Plut. 12 med. App. 77), de praefectis regiis in spelunca cap- tis, de rege a piratis servato convenit ³)(App. 78 in.).
Cum igitur verisimillimum sit Appianum inde a Cyzici obsidione usque ad expeditionem a Lucullo in Pontum factam Livium maxime secutum esse, de rebus deinde narratis alios rursus con- suluisse videtur, de multis enim rebus a Plutarcho Orosio Frontino discrepat.
¹) Wijnne p. 110: sturpissima autem macula, qua totum opus ubique large adspersum est, in eo sita est, quod tantum non omnia nomina propria foede mutilavit truncavitque.⸗
2) Drumann, Geschichte Roms, IIII. pag. 129 anm. 49: Appian sagt unrichtig, weil Sertorius getödtet war; dieser starb später.-
3) Drumann, IIII. p. 131 anm. 59: Nach Florus schlug man an jenem Flusse(Aesepus) und am Granicus, welches wahrscheinlich, da die Verfolgung bis zur Küste fortdauerte.-
4¹) Wijnne, p. 79.
⁵) Pseudo-Frontinus Livio usus est. Cf. Wachsmuth in Mus. Rhen. XV,(1860) p. 582 ann.
6) Schweighaeuserus ad App. III, p. 635 adnotat, fortasse aliquid ad vocem deν pertinens excidisse; humana viscera intellegenda esse facile patet.
7) Non est dubium, quin Orosius Livium sequatur; quod enim dicit(Lucullus) amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur», cum Appianus et Plutarchus quindecim milia peditum capta esse nar- rent, levis illa discrepantia Orosii indiligentiae debetur.
⁵) Etiam eo loco de numeris paullulum inter scriptores discrepat; Orosius enim octoginta, Appianus sexa- ginta naves regis tempestate demersas esse tradit, sed aeque ac superiore loco talis diversitas minimi facienda est.


