13
fuerint. Neque illis denique locis, quibus Plutarchus Sallustium secutus esse videtur(cf. supra), inter verba Appiani, qui tamen nonnullas res a Plutarcho narratas velut Clodii legationem regu- lorumque animos firmatos prorsus omittit, et Plutarchi Lucullum ulla similitudo conspicitur. Tan- tum igitur abest, ut Appianus Historias Sallustii pro primario fonte habuerit, ut ne inspexisse qui- dem eas videatur. Itaque proximo loco de Livio videndum est.
Livium per quinque bellorum civilium libros ab Appiauo adhibitum esse Wijnnius ¹) ita de- monstravit, ut dubitatio nulla relinquatur; suspicari igitur licet Livium ut in ceteris libris ita in historia bellorum Mithridaticorum neglectum non esse, quamquam Appianus ipse ita se fecisse nullo verbo profitetur. Ut vero illud comprobetur, explorandum est, quatenus Appianus et cum ceteris scriptoribus, qui Livio usi sunt, et cum Plutarcho, quippe qui Livium in vita Luculli secutus sit, rebus atque verbis conveniat.
Initio quidem narrationis Appianus de rebus, quae bello antecesserunt, velut de foedere a Sertorio cum Mithridate inito et cum Orosio et cum Livii periocha consentit(App. 68 in. Oros. VI, 2. Liv. Per. 93). Secuntur capite proximo Appiani numeri copiarum Mithridatis, quos etiam a Livio eo loco perscriptos esse verba epitomes(93)«apparatus dein regiarum copiarum pedestrium nava- liumquen satis indicant. Qua in re quamquam de exercitus pedestris numero paullulum discrepant, Plutarchus euim(c. 7 p. 504, I. 10) centum viginti, Appianus centum quadraginta milia peditum regi fuisse tradit, de numero equitum tamen(sedecim milia fuisse dicuntur) luculenter consentiunt. Cete- rum primis capitibus de aliis rebus ab Appiano, de aliis a Plutarcho agitur.
Jam vero de eis, quae secuntur, Appiani narratio multis cum a Plutarcho tum ab eis scriptori- bus, qui pro Livio conferendi sunt, discrepat. Secundum Appianum(c. 71) Cotta, postquam rex in Bithyniam incursionem fecit, omnibus copiis Chalcedonem se recipit, quia Mithridatis exercitui im- parem se esse existimat; Mithridate deinde urbi appropinquante ipse un' dπ,ο,ςσησαας copias non edu- cit, praefectus vero classis Nudus cum Ponticis congressus vincitur et in urbem repellitur, ut vix ipse servetur. Eodem die rex catena, quae portum claudebat, rupta sexaginta naves Romanorum ca- pit, quattuor incendit. Plutarchus Cottam proelium parasse et, cum victoriam iam in manibus se habere confideret, quamquam Lucullum accedere compertum habuisset, ilico regem adortum esse nar- rat; terra marique autem victus sexaginta navibus amissis in urbe includitur. Similiter a Livio rem narratam esse Periocha 94 significatur:«Cotta ad Chalcedonem proelio a rege victus. Deinde Livius (per. 94) Deiotarum praefectos Mithridatis bellum in Phrygia moventes cecidisse narrat, cum quo Orosius(p. 374) congruit, qui pariter praefectos regis bello trucidatos esse dicit. Neque complures praefectos regis a Deiotaro victos Appianus novit, cum unicum ducem Ponticorum Eumachum fuisse tradat(c. 94), nec pugnae igni caelesti interceptae mentionem facit, de dua Plutarchus(c. 8 p. 505, 15) agit. Unde concludimus, Appianum in eis rebus belli Mithridatici tertii narrandis, quae usque ad Cyzici obsidionem gestae sint, Livium secutum non esse; cui num ea debeat, quae ad appara- tum belli instruendum sociosque parandos pertinent, in medio reliquerim. Quamyvis enim de his rebus a Livio non discrepet, quin etiam hie illic cum eo consentire videatur, tamen, cum ea apud omnes fere rerum scriptores tradita fuisse probabile sit, alios quoque consulere poterat.
Sequitur obsidio Cyzici. In qua enarranda plerumque Appianus cum Plutarcho et eis, qui Livium excerpserunt, congruit; discrepantiae paucae inveniuntur. Quo illud quidem, quod ducem Ponticorum a Sertorio missum, quem Plutarchus recte Marium fuisse dicit, Appianus usque Varium appellat, non traxerim; nisi enim vitium librariis tribuendum videatur,„qui, quantum in nominibus
30 De fide et auctoritate Appiani p. 12—17, 34— 39, 65— 67.


