Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

12

apparuerint(V. 3:«Prohibet nocere venenum, quod tibi daturs). Quod cum v. d. ita explicet, ut verba sint medici veneno illud vulnus regis curaturi, veneno euim(7058 6 εν c. 88) vulnus cura- tum esse Appianum tradere, Dietschius explicationem incertissimam esse censens verba incertorum librorum fragmentis(c. 30) adposuit.

Quasritur iam, num forte in prima belli Mithridatiei tertii parte Appianus Sallustium adhi- puerit. Cum Dionis Historia eorum annorum interierit, nihil aliud relinquitur, quam ut Appianum cum ipsius Sallustii fragmentis comparemus. Quorum explanatores, imprimis Kritzius et Dietschius, inter fragmenta et Appianum complauribus locis cum rerum tum verborum magnam similitudinem conspicere sibi visi sunt nec frustra Appiano adhibito compluribus Historiarum fragmentis, quae aut perperam explicata erant aut intellegi omnino non poterant. lucem attulerunt. Itaque, quamvis cer- is quidem verbis vv. dd. non affirmaverint Sallustium fontem Appiani fuisse, facile tamen, qui commentariis eorum utitur, eos ita censuisse existimaverit. ¹) Partem quidem eorum fragmentorum, ad quae explananda Kritzius Appianum adhibuerat, Dietschius vel aliter explicavit vel non satis li- quere iudicavit; quam ob rem ea omittimus, velat II, 59 Kr.(II, 52 D) II, 60 Kr.(II, 53 D) III, 21 Kr.(III 20 b).

In multis autem fragmentis, quae huc pertinent, Sallustius brevius rem absolvit quam Appia- nus. Hist. III, 28 Kr.(III, 27 D) ubi Sallustius milites regis ob inediam insolita vescentes ad Cyzicum gravibus morbis correptos esse tradit, Appianus accuratius dicit, quae gustaverint et quo- modo pestilentia orta sit(c. 76). Similia leguntur Hist. III, 31 Kr.(III, 53 D) et App. e. 75 extr., qui Kalexic et plura addit; Hist. II, 53 Kr.(II, 44 D) et App. c. 112 in., qui&xæxεν⁸εεατοε d addit; II, 54 et 55 Kr.(II, 45 et 46 D) et App. c. 112 extr., hie enim sex liberos necatos esse addit; II, 56 Kr.(II, 47 D) et App. I. 1.; addt enim arma Mithridatis in Graecia spectari. His igi- tur locis Sallustio usus non est.

Aliis rursus locis quamvis Sallustium copiosius quidem de eisdem rebus atque Appianum egisse fragmenta indicent, tamen ideo hunc ex illo hausisse negandum est, quod Appianus ea ipsa non commemorat, quae praecipue ut singularia legentium oculos in se convertunt et quae, si Sallustium adhibuisset, non est dubium, quin non omissurus fuisset. Uterque quidem opera in oppugnatione Cyzici utrimque adhibita diligentius describit, sed«orbes axe iunctos» cum verutis, quibus maxime incolas hostium impetum propulsavisse Sallustius Hist. III, 22 ct 23 Kr.(III, 21 et 22 D) tracdit, Appianus non commemorat(c. 74 med.). Porro eum Sallustius(III, 26 Kr. et D) narret incolas Cyzici trepidasse, ne nova munimenta madore infirmarentur, Appianus(c. 74 extr) partem duidem muri collapsi noctu ab incolis restitutam esse tradit, de timore vero incolarum, ne novus murus aqua maris infirmatus corrueret, plane tacet.

Denique etiam eo. duod ab Appiano complures belli Mithridatici tertii partes, quas Sallustius accuratius enarraverat, aut omnino praetermittuntur aut nimia cum brevitate absolvuntur, Sallustium Appiani fontem non fuisse efficitur. Neglegit enim Appianus plane de situ ac natura Ponti agere, duam terram diligentissime a Sallustio descriptam esse decem Historiarum fragmentis adhue servatis elucet(III, 43 53 Kr. III, 41 51 D), nec de Armenia vel Mesopotamia ulla facit verba. de qui- bus idem Sallustius uberius egisse videtur(Hist. IIII, 10 12 Kr. III, 51 53 D). Prae- terea opera, quibus a Romanis Tigranocerta oppugnabantur, atque oppugnatio ipsa ab Appiano strie- tim absolvuntur, cum etiam eis in rebus e fragmentis Historiarum appareat(App. Mithr. c. 85 in. 86, Hist III, 13 15 Kr. IIII, 54 56 D), quanta diligentia singula quaeque a Sallustio exposita

¹) Cf. Peter in Symbolis phil. Bonn. II, p 1.